An Essay on Colophons, with Specimens and TranslationsPollard, Alfred W. (Alfred William)
History
An Essay on Colophons, with Specimens and Translations
Pollard, Alfred W. (Alfred William)
Books -- History -- 1450-1600; Colophons; Incunabula -- Bibliography
Quanquam alias codices librorum missalium iuxta rubricam
ecclesie Misnensis per Reuerendissimum in christo patrem
et dominum dominum Iohannem f[elicis] r[ecordationis] olim
episcopum Misnensem imprimi satis exacta diligentia procurati
sunt: tamen quia predicti codices multa necessaria que
presentes in lucem dedere omiserunt et eorum numerus Misnensis
diocesis latitudini ac personarum inibi deo famulantium & pro
libris huiusmodi sepenumero auide inquirentium multitudini non
satisfacit Ideo Reuerendissimus in cristo pater et dominus
dominus Iohannes de Salhusen modernus misnensis ecclesie
episcopus, his aliisque penuriis et defectibus succurrere
uolens, presens missalium opus iuxta rubricam iam dicte sue
Misnensis diocesis diligenti opera castigatum atque distinctum
per industrium Conradum Kachelofen huius impressorie artis
magistrum oppidique lipsensis conciuem in oppido eodem
inchoari: atque grassante pestifero morbo in oppido Freiberg
perfici et foeliciter finiri procurauit. Quod quidem opus
ad nouarum etiam festiuitatum, pro diuini cultus augmento,
institutiones aptissimum erit: quarum historie in prioribus
codicibus minime habentur et in presentibus cum multis aliis
specialibus uotiuis missis suo ordine annotantur ita ut hec
noua uolumina cum precedentibus conferentes necessaria potius
quam superuacanea fuisse animaduertant. Anno salutis quinto et
nonagesimo supra quadringentesimum et millesimum, Die uero lune
mensis nouembris nona.
IOANNIS CUBITENSIS EPIGRAMMA
Gallicus hoc nostro Conradus muneris euo
Attulit: ingenio dedalicaque manu.
Antistes Misne, plenus bonitate fideque,
Dux erat. Auctorem lector opusque tenes.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account