Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
quale diximus supra, nº 50. Quia vero rationalia, et proinde
disciplinabilia essent, ex consequenti etiam capacia ignorantiæ, si
eorum ingenia non essent exculta studiis, et disciplina, et inter ea
pro intellectus eorum majori, et minori acumine essent aliqua magis,
aliqua minus in scientiis excellentia: universaliter vero, et a tota
specie essent homine doctiora, non ob eorum corpoream subtilitatem,
tum forte, ob majorem spirituum activitatem, tum ob diuturniorem vitæ
durationem, in qua plura, quam homines discere possent, quas causas
assignat D. Augustinus, lib. de =Divin. Dæm.= c. 3. init. tom. 3.,
et lib. de =Spir. et Anima=, c. 37., pro futurorum prænotione in
Dæmonibus. Ab agentibus autem naturalibus pati quidem possent, ac
difficulter occidi ratione velocitatis, qua possunt se subtrahere a
nocentibus; quapropter, nec a brutis, nec ab homine armis naturalibus,
seu artificialibus nisi maxima difficultate possent occidi, aut
mutilari, et maxima eorumdem velocitate in declinando contrarium
impetum. Possent vero in somno aut in non advertentia occidi, et
mutilari a corpore solido, ut ense vibrato ab homine, aut lapide
delapso per ruinam, quia eorum corpus licet tenue, tamen et quantum,
et divisibile esset, velut aer qui ferro, fuste, aut alio corpore
solido dividitur quamvis tenuis sit. Eorum autem spiritus impartibilis
esset, et ceu anima hominis totus in toto, et totus in quavis corporis
parte. Hinc fieret quod diviso corpore ipsorum, ut præfertur, per aliud
corpus, sequi posset mutilatio, et proinde etiam mors: non enim fieri
posset ut diviso corpore idem spiritus utramque partem informaret, cum
ipse indivisibilis esset. Verum est quod sicut partes aeris divisæ, per
intermedium corpus, hoc sublato iterum uniuntur, et evadit idem aer,
possent pariter partes corporis divisæ, ut supra ponitur, reuniri, et
ab eodem spiritu revivificari. Sed hoc modo nequirent talia animalia
ab agentibus naturalibus aut artificialibus occidi: sed rationabilior
esset prima positio; ex hoc enim, quod communicarent cum cæteris in
materia, æquum est, ut a cæteris etiam usque ad eorum interitum pati
possent, ut fit cum cæteris.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account