=15.= Urbem Rōmam mūrīs fīrmiōribus cīnxit. Templum
88 Sōlī aedificāvit, in quō īnfīnītum aurī gemmārumque cōnstituit.
Prōvinciam Dāciam, quam Trāiānus ultrā Dānuvium
fēcerat, intermīsit, vāstātō omnī Īllyricō et Moesiā dēspērāns
eam posse retinērī, abductōsque Rōmānōs ex urbibus et
agrīs Dāciae in mediā Moesiā conlocāvit appellāvitque eam 5
Dāciam, quae nunc duās Moesiās dīvīdit et est in dextrā
Dānuviō in mare fluentī, cum anteā fuerit in laevā. Occīditur
servī suī fraude, quī ad quōsdam mīlitārēs virōs, amīcōs
ipsīus, nōmina pertulit adnotāta falsō manum ēius imitātus,
tamquam Aurēliānus ipsōs pārāret occīdere; itaque ut 10
praevenīrētur, ab īsdem interfectus est in itineris mediō, quod
inter Cōnstantīnopolim et Hēraclēam est strātae veteris;
locus Caenophrūrium appellātur. Mors tamen ēius inulta
nōn fuit. Meruit quoque inter Dīvōs referrī.
_Tacitus Emperor, 275-276 A.D._
=16.= Tacitus post hunc suscēpit imperium, vir ēgregiē morātus 15
et reī pūblicae gerendae idōneus. Nihil tamen clārum
potuit ostendere intrā sextum mēnsem imperiī morte praeventus.
Flōriānus, quī Tacitō successerat, duōbus mēnsibus
et diēbus XX in imperiō fuit neque quicquam dīgnum memoriā
ēgit. 20
_Probus Emperor, 276-282 A.D._
=17.= Post hunc Probus, vir inlūstris glōriā mīlitārī, ad
administrātiōnem reī pūblicae accessit. Galliās ā barbarīs
occupātās ingentī proeliōrum fēlīcitāte restituit. Quōsdam
imperium ūsūrpāre cōnātōs, scīlicet Sāturnīnum in Oriente,
Proculum et Bonōsum Agrippīnae, certāminibus oppressit. 25
Vineās Gallōs et Pannoniōs habēre permīsit, opere mīlitārī
Almam montem apud Sirmium et Aureum apud Moesiam
superiōrem vīneīs cōnseruit et prōvinciālibus colendōs dedit.
89 Hīc cum bella innumera gessisset, pāce pārātā dīxit brevī
mīlitēs necessāriōs nōn futūrōs. Vir ācer, strēnuus, iūstus
et quī Aurēliānum aequāret glōriā mīlitārī, morum autem
cīvīlitāte superāret. Interfectus tamen est Sirmī tumultū
mīlitārī in turrī ferrātā. 5
_Carus Emperor, 282-283 A.D. Carus and Numerianus Emperors,
283-284 A.D._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account