Ne mirum tibi, Lector benevole, videatur, Hymnos, quos in manibus habes,
et materie vetustos et stilo, hodiernis typis et hodiernorum favori esse
commendatos. Non enim abs te exigitur, ut quicquid hic scriptum
inveneris, id in sinum tuum recipias illico, absque animi ulla
exercitatione aut judicio tuo. Neque qui totum aliquid edit in publicum,
illum oportet universi operis in singula quaeque jurare, aut in rerum
squalore immorari quod in antiquitate versatur. Alia nimirum sunt in
monumentis veterum simplicis ac pristinae naturae elementa; prorsus aliud
concretum vitium, et sordes temporum. Cordati autem hominis est, neque
obsoleta pro priscis, nec peregrina pro falsis habere.
Quod quidem optimo consilio actum est olim a patribus nostris, qui, caeco
quodam reformationis, quam vocant, aestu in Ecclesia passim fervente, e
religionibus suis, non quae exterorum studium posceret, sed quae vis
extorqueret, missa fecerunt; a malesana philosophia ereptis caeteris, ea
concedendo, quae sanctitatem plane nullam, parem autem invidiam haberent.
Hinc illi, quibus nunc utimur, ritus et caeremoniae; hinc rerum divinarum
ordo; hinc et disciplinae nostrae forma et agendi ratio repetenda est.
Quod si fiat quaestio, cur diligentissimi viri, cum nostra omnia
retractarent, hymnodiam solum intactam, et tanquam desperatam, ne dicam
improbatam reliquerint, id vero ex ejusmodi silentio minime colligendum
erit. Nam, cum statutum esset, ut cultus divinus, eo usque in Latino
idiomate absolutus, transiret in vernaculam, quis daret, ut qui possent
aliquid in rebus reformandis, ii in poetica florerent simul, verba autem
in versum et quaestiones ad veritatis normam, pari solertia redigerent?
Unde factum est, ut in officiis divinis, dum habemus caetera, hymnos non
habeamus.
Quare in hac Ecclesiae nostrae qualicunque inopia, hoc tempore, Lector
benevole, tibi apponenda statuimus illa vel illorum similia, quae nostri
in saeculo decimo sexto, cum sua essent, de manibus prudenter amiserunt;
non illa, ex omni parte approbanda, sed aspersa maculis, ita vero ut modo
vix quicquam improbes, modo improbes, at neque ut rejicias nec tamen ut
possis mederi. Nam quae tota reprobanda erant, ista scilicet tota
omisimus; caetera subjicimus judicio tuo.
J. H. N.
Hymni e Breviario Romano 217
Hymni e Breviario Sarisburiensi 309
Hymni e Breviario Eboracensi 347
Prosae e Missali Parisiensi 361
Prosae e Processionali Eboracensi 385
HYMNI
E BREVIARIO ROMANO.
HYMNI.
DOMINICA.
AD MATUTINUM.
Per Hyemem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account