The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Ioannes Mandeuil, vir equestris ordinis, ex fano Albini oriundus, ita a
teneris vt aiunt, vnguiculis literarum studijs assueuerat, vt in illis
bonam foelicitatis suae partem poneret. Nam generis sui stemmata illustria,
nulli vsui futura ducebat, nisi illa clariora doctis artibus redderet.
Quare cum animum Euangelica lectione rite instituisset, transtulit sua
studia ad rem Medicam, artem imprimis liberali ingenio dignam. Sed inter
alia, ingens quaedam cupido videndi Africam, et Asiam, vastioris orbis
partes, eius animum inuaserat. Comparato igitur amplo viatico, peregre
profectus est, anno a Christo nato, 1332. et domum tanquam alter Vlysses,
post 34. annos rediens, a paucissimis quidem cognitus fuit. Interim
Scythiam, Armeniam, Maiorem et Minorem, Aegyptum, vtramque Lybiam, Arabiam,
Syriam, Mediam, Mesopotamiam, Persiam, Chaldaeam, Graeciam, Illyrium,
Tartariam, et alia spaciosi orbis regna, laborioso itinere visitauit.
Denique linguarum cognitione praeditus, ne tot ac tantarum rerum varietates,
et miracula quae oculatus testis viderat, memoriaeque mandauerat, obliuione
premerentur, in tribus linguis, Anglica, Gallica, et Latina, graphice
scripsit Itinerarium 33. annorum. Reuersus in Angliam, ac visis sui seculi
malis, vir pius dicebat, nostris temporibus iam verius quam olim dici
potest, virtus cessat, Ecclesia calcatur, Clerus errat, daemon regnat,
simonia dominatur, etc. Leodij tandem obijt, anno Domini 1372. die 17.
Nouembris, apud Guilielmitas sepultus.
The same in English.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account