A mechanical and critical enquiry into the nature of hermaphroditesParsons, James
History
A mechanical and critical enquiry into the nature of hermaphrodites
Parsons, James
Intersexuality -- Early works to 1800
II. ‘Mulieribus autem similis reperitur septem modis secundum legem
Mosis: 1. Similis est mulieribus polluendo omnem hominem, aliasque res,
quas tangit, aut quæ ipsam tangunt, tempore menstrui, uti & menstruæ
mulieres sanguinis fluxu laborant, & tunc polluit per omnia sicuti sexus
mulieris secundum Mosis legem: 2. Quod illi non licet cum viro solus in
gynæceo versari, aut in locis privatis: sicut ut mulieri secundum legem
Mosis prohibitum est: 3. Quod illi concessum, in circuitu attondere
angulum capitis sui more mulierum. Quia etiam illi permissum dissipare
angulum barbæ suæ, quod tamen viris interdictum secundum legem Mosis: 4.
Quod ei licitum est se cadaveribus polluere, & inter mortuos sepultos
ambulare, uti & mulier, quod tamen viris inhibitum est secundum Mosis
legem: 5. Quod ad testimonium exhibendum non est idoneus, sicut &
sexus muliebris non idoneus existit, juxta legem Mosis: 6. Quod illi
est prohibitus omnis illegitimus & illicitus concubitus ut & aliis
mulieribus: 7. Quod vitiatur illicito concubitu, apud sacerdotes, (id
est sacerdoti si nubat) qui sunt de semine Aaronis, ut & mulier vitiatur
secundum legem Mosis.
III. ‘Comparatur autem mulieribus & viris sex modis: 1. Percussus ab
aliquo, cum illo transigere debet de damno ad summum æstimando a viris
& mulieribus secundum legem Mosis: 2. Si contigeret ut aliquis illum
imprudenter interimeret, occisorem recipere se opportet in unam civitatum
securitatis causa ordinatarum, inque ea ad summi Pontificis obitum
manere, non secus ac si virum aut mulierem imprudenter interfecisset,
secundum legem Mosis.
‘Si vero ipsum malitiosè aut voluntariè interfecit, etiam ipse occisor
mori debet, non secus atque si virum mulieremve interfecisset: 3. Mater
pariens Androgynum in puerperio septem diebus immunda haberi debet,
propter sexum virilem; rursus verò per alios septem dies pro immunda
censeri debet propter sexum fæmineum: quindecem dies immunda censeri
debet postquam peperit secundum leges Mosis (id est, numerare debet dies
pollutionis ac purificationis, tanquam si filium & filiam genuisset): 4.
Androgynus, si ex genere sacerdotali, etiam particeps fit sacrificiorum
more aliorum virorum qui sunt ex sacerdotali genere, secundum Mosis
legem: 5. Partem habet paternæ atque maternæ hæreditatis: in aliis
quinetiam hæreditatibus jure ad illum spectantibus suam partem habet ac
vir ac mulier, prout illi omnium optimè cedi potest. 6. Si quis dixerit,
cupio ab omnibus rebus mundanis separari, tunc si Androgynus fuerit,
in una parte tam masculini quam fæminini generis, debet hoc testari
sufficienter, & separatus esse, secundum Mosis legem (id est Naziræatus
voto tenetur).
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account