Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
2. Nonius s.v. _concinnare_ p. 43. _Idem in Academicis lib. I._: qui cum
similitudine verbi concinere maxime sibi videretur.
EX LIBRO II.
3. Nonius p. 65. _Aequor ab aequo et plano Cicero Academicorum lib. II.
vocabulum accepisse confirmat_: quid tam planum videtur quam mare? e quo
etiam aequor illud poetae vocant.
4. Nonius p. 69. _Adamare Cicero Academicorum lib. II._: qui enim serius
honores adamaverunt vix admittuntur ad eos nec satis commendati multitudini
possunt esse.
5. Nonius p. 104. _Exponere pro exempla boni ostentare. Cicero Academicis
lib. II._: frangere avaritiam, scelera ponere, vitam suam exponere ad
imitandum iuventuti.
6. Nonius p. 121. _Hebes positum pro obscuro aut obtuso. Cicero
Academicorum lib. II.:_ quid? lunae quae liniamenta sint potesne dicere?
cuius et nascentis et senescentis alias hebetiora, alias acutiora videntur
cornua.
7. Nonius p. 162. _Purpurascit. Cicero Academicorum lib. II.:_ quid? mare
nonne caeruleum? at eius unda, cum est pulsa remis, purpurascit: et quidem
aquae tinctum quodam modo et infectum....
8. Nonius p. 162. _Perpendiculi et normae. Cic. Academicorum lib. II.:_
atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis, non normis, non
regulis.
9. Nonius p. 394. _Siccum dicitur aridum et sine humore ... Siccum dicitur
et sobrium, non madidum ... Cic. Academicorum lib. II.:_ alius (_color_)
adultis, alius adulescentibus, alius aegris, _alius sanis_, alius siccis,
alius vinulentis ...
10. Nonius p. 474. _Urinantur. Cic. in Academicis lib. II.:_ si quando enim
nos demersimus, ut qui urinantur, aut nihil superum aut obscure admodum
cernimus.
11. Nonius p. 545. _Alabaster. Cic. Academicorum lib. II.:_ quibus etiam
alabaster plenus unguenti puter esse videtur.
EX LIBRO III.
Cicero ad Att. XVI. 6. §4. _De gloria librum ad te misi: at in eo_
prooemium _id est, quod in Academico tertio._
12. Nonius p. 65. _Digladiari ... idem tertio:_ digladiari autem semper,
depugnare cum facinorosis et audacibus, quis non cum miserrimum, tum etiam
stultissimum dixerit?
13. Nonius p. 65. _Exultare dictum est exilire. Cic. Academicorum lib.
III._: et ut nos nunc sedemus ad Lucrinum pisciculosque exultantes videmus
...
14. Nonius p. 123. _Ingeneraretur ut innasceretur. Cic. Academicorum lib.
III._: in tanta animantium varietate, homini ut soli cupiditas
ingeneraretur cognitionis et scientiae.
15. Nonius p. 419. _Vindicare, trahere, liberare ... Cicero Academicorum
lib. III._: aliqua potestas sit, vindicet se in libertatem.
16. Lactantius Inst. div. VI. 24. _Cicero ... cuius haec in Academico
tertio verba sunt:_ quod si liceret, ut iis qui in itinere deerravissent,
sic vitam deviam secutis corrigere errorem paenitendo, facilior esset
emendatio temeritatis.
17. Diomedes p. 373, ed. Putsch.: p. 377, ed. Keil. _Varro ad Ciceronem
tertio_ fixum _et Cicero Academicorum tertio_ (= _Lucullus_ §27): †malcho
in opera adfixa.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account