Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
18. Nonius p. 139. _Mordicibus et mordicus pro morsu, pro morsibus ... Cic.
Academicorum lib. III._: perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus,
abesse dicemus. = _Lucullus_ §51.
19. Nonius p. 117. _Gallinas. Cic. Academicorum lib. III._: qui gallinas
alere permultas quaestus causa solerent: ii cum ovum inspexerant, quae
gallina peperisset dicere solebant. = _Lucullus_ §57.
EX LIBRO IIII.
20. Nonius p. 69, _Adstipulari positum est adsentiri. Cic. in Academicis
lib. IIII._: falsum esse.... Antiochus. = _Lucullus_ §67.
21. Nonius p. 65. _Maeniana ab inventore eorum Maenio dicta sunt; unde et
columna Maenia. Cic. Academicorum lib. IIII._: item ille cum aestuaret,
veterum ut Maenianorum, sic Academicorum viam secutus est. = _Lucullus_
§70.
22. Nonius p. 99. _Dolitum, quod dolatum usu dicitur, quod est percaesum
vel abrasum vel effossum ... Cicero dolatum Academicorum lib. IIII._: non
enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus. = _Lucullus_ §100.
23. Nonius p. 164. _Ravum fulvum. Cic. Academicorum lib. IIII._: quia
nobismet ipsis tum caeruleum, tum ravum videtur, quodque nunc a sole
conlucet.... = _Lucullus_ §105.
24. Nonius p. 107. _Exanclare est perpeti vel superare. Cic. Academicorum
lib. IIII._: credoque Clitomacho ita scribenti ut Herculi quendam laborem
exanclatum. = _Lucullus_ §108.
25. Nonius p. 163. _Pingue positum pro impedito et inepto. Cic.
Academicorum lib. IIII._: quod ipsi ... contrarium. = _Lucullus_ §109.
26. Nonius p. 122. _Infinitatem. Cic. Academicorum lib. IIII._: at hoc
Anaximandro infinitatem. = _Lucullus_ §118.
27. Nonius p. 65. _Natrices dicuntur angues natantes Cic. Academicorum lib.
IIII._: sic enim voltis ... fecerit. = _Lucullus_ §120.
28. Nonius p. 189. _Uncinatum ab unco. Cic. Academicorum lib. IIII._: nec
ut ille qui asperis et hamatis uncinatisque corpusculis concreta haec esse
dicat. = _Lucullus_ §121.
29. Martianus Capella V. §517, p. 444, ed. Kopp. _Cicero ... in
Academicis_: latent ista omnia, Varro, magnis obscurata et circumfusa
tenebris. = _Lucullus_ §122.
30. Nonius p. 102. _E regione positum est ex adverso. Cic. Academicorum
lib. IIII._: nec ego non ita ... vos etiam dicitis e regione nobis in
contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia.
= _Lucullus_ §123.
31. Nonius p. 80. _Balbuttire est cum quadam linguae haesitatione et
confusione trepidare, Cic. Academicorum lib. IIII._: plane, ut supra
dictus, Stoicus perpauca balbuttiens. = _Lucullus_ §135.
Ex LIBRIS INCERTIS.
32. Lactantius Inst. div. III. 14. _Haec tua verba sunt_ (_sc. Cicero!_):
mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur, sed ad ea ipsa quae aliqua
ex parte cerni videantur, hebetes et obtusi.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account