An Essay towards Fixing the True Standards of Wit, Humour, Railery, Satire, and Ridicule (1744)Morris, Corbyn
Philosophy
An Essay towards Fixing the True Standards of Wit, Humour, Railery, Satire, and Ridicule (1744)
Morris, Corbyn
Comedy; Wit and humor -- History and criticism
Person attack'd, will furnish a very high Entertainment; which has
Pretensions to rival either _Humour_ and _Wit_, or _Humour_ and
_Ridicule_.
To give an Instance of _Humour_ and _Raillery_, I shall insert
_Horace_'s famous Description of his Embarrassment with an impertinent
Fellow. This indeed is entitl'd, in almost all the Editions of
_Horace_, a _Satire_, but very improperly, as the Subject is not
_Vice_ or _Immorality_;
Ibam forte via sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, at totus in illis:
Accurrit quidam notus mihi nomine tantum;
Arreptaque manu, Quid agis, dulcissime rerum?
Suaviter, ut nunc est, inquam: & cupio omnia quae vis.
Cum affectaretur, Num quid vis? occupo. At ille,
Noris nos, inquit; docti sumus. Hic ego: Pluris
Hoc, inquam, mihi eris. Misere discedere quaerens,
Ire modo ocyus, interdum consistere: in aurem
Dicere nescio quid puero: cum sudor ad imos
Manaret talos. O te, Bollane, cerebri
Felicem: aiebam tacitus! Cum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret; ut illi
Nil respondebam: Misere cupis, inquit abire.
Jamdudum video: sed nil agis: usque tenebo:
Persequar: hinc quo nunc iter est tibi? Nil opus est te
Circumagi: quemdam volo visere, non tibi notum:
Trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos.
Nil habeo quod agam, & non sum piger: usque sequar te,
Demitto auriculas ut iniquae mentis asellus,
Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille:
Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium facies; nam quis me scribere plures
Aut citius possit versus? quis membra movere
Mollius? invideat quod & Hermogenes, ego canto.
Interpellandi locus hic erat: Est tibi mater,
Cognati, queis te salvo est opus? Haud mihi quisquam:
Omnes composui. Felices! nunc ego resto:
Confice: namque instat fatum mihi triste, Sabella
Quod puero cecinit divina mota anus urna,
Hunc neque dira venena, nec hosticus auferret ensis,
Nec laterum dolor, aut tussis, nec tarda podagra;
Garrulus hunc quando consumet cumque loquaces.
Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.
Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei
Praeterita; & casu tunc respondere vadato
Debebat: quod ni fecisset, perdere litem.
Si me amas, inquit, paulum hic ades. Inteream, si
Aut valeo stare, aut novi civilia jura:
Et propero quo scis. Dubius sum quid faciam, inquit;
Tene relinquam, an rem. Me, sodes. Non faciam, ille;
Et praecedere coepit. Ego, ut contendere durum est
Cum victore, sequor. Mecaenas quomodo tecum?
Hinc repetit. Paucorum hominum, & mentis bene sanae.
Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes
Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
Summosses omnes. Non isto vivimus illic
Quo tu rere modo, domus hac nec purior ulla est,
Nec magis his aliena malis: nil mi officit unquam,
Ditior hic, aut est quia doctior: est locus uni
Cuique suus. Magnum narras, vix credibile. Atqui
Sic habet.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account