C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
for which he says, _Romae haud sane quisquam virtute magnus fuit_.
This deviation from the construction may be explained still more
easily, if in our mind we add _facit_ to the words _sicuti effeta
parentum_, 'as is the case with an aged mother.' _Multis
tempestatibus_, 'during a long time.' The singular _tempestas_ in the
sense of 'time' is not uncommon, but the plural _tempestates_ in the
sense of 'periods of time' occurs only in Sallust in this passage,
and _Jug_. 73, 96, and 108.
[305] _Quin_ is used regularly for _ut non_ after a negative clause:
'I would not pass them over in silence, without unfolding their
characters.'
54. Igitur his genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere; magnitudo
animi par, item gloria, sed alia alii.[306] Caesar beneficiis ac
munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille mansuetudine
et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat.
Caesar dando, sublevando, ignoscendo, Cato nihil largiundo gloriam
adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies;
illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum
induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus sua neglegere,
nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum,
bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium
modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat. Non divitiis cum divite,
neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore,
cum innocente abstinentia certabat, esse quam videri bonus malebat; ita
quo minus petebat gloriam, eo magis ilium sequebatur.[307]
[306] 'But the one a different one from the other.' The Latin custom of
repeating the same word obliges the author, having once said _alia_,
to use _alii_, which, strictly speaking, should be _alteri_, as he is
speaking of only two persons.
[307] 'The less he strove after fame, the more it followed him of
itself,' so that _gloria_ must be supplied.
55. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit,[308]
consul optimum factu ratus, noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo
spatio novaretur, III. viros[309] quae supplicium postulabat parare
jubet; ipse, praesidiis dispositis, Lentulum in carcerem deducit;[310]
idem fit ceteris per praetores. Est in carcere locus, quod[311] Tullianum
appellatur, ubi paululum descenderis ad laevam, circiter duodecim pedes
humi depressus.[312] Eum muniunt undique parietes atque insuper camera
lapideis fornicibus vineta,[313] sed incultu,[314] tenebris, odore foeda
atque terribilis ejus facies est. In eum locum postquam demissus est
Lentulus, viridices rerum capitalium,[315] quibus praeceptum erat, laqueo
gulam fregere. Ila ille patricius ex gente clarissima Corneliorum, qui
consulare imperium Romae habuerat,[316] dignum moribus factisque suis
exitium vitae invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario eodem modo
supplicium sumptum est.[317]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account