C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et JugurthinoSallust
History
C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino
Sallust
Jugurthine War, 111-105 B.C.; Rome -- History -- Conspiracy of Catiline, 65-62 B.C.
58. 'Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex
ignavo strenuum neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris
fieri. Quanta cujusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in
bello patere solet. Quem neque gloria neque pericula excitant, nequidquam
hortere; timor animi auribus officit.[327] Sed ego vos, quo pauca
monerem, advocavi; simul uti causam mei consilii aperirem. Scitis
equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque
cladem attulerit; quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam
proficisci nequiverim.[328] Nunc vero quo in loco[329] res nostrae sint,
juxta mecum omnes intellegitis. Exercitus hostium duo, unus ab urbe,
alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse, si maxime animus
ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas[330] prohibet. Quocunque ire
placet, ferro iter aperiundum est. Quapropter vos moneo; uti forti atque
parato animo sitis et, quum proelium inibitis, memineritis vos divitias,
decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dexteris vestris
portare. Si vincimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abunde, municipia
atque coloniae patebunt; sin metu cesserimus, eadem illa adversa fient:
neque locus neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint.
Praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet; nos
pro patria, pro libertate, pro vita certamus: illis supervacaneum est pro
potentia paucorum pugnare. Quo audacius aggredimini, memores pristinae
virtutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere;
potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa
foeda atque intoleranda viris videbantur, haec[331] sequi decrevistis. Si
haec relinquere vultis, audacia opus est; nemo nisi victor pace bellum
mutavit.[332] Nam in fuga salutem sperare, quum arma, quis[333] corpus
tegitur, ab hostibus averteris, ea vero dementia est. Semper in proelio
iis maximum est periculum, qui maxime timent; audacia pro muro habetur.
Quum vos considero, milites, et quum facta vestra aestimo, magna me spes
victoriae tenet. Animus, aetas, virtus vestra me hortantur;[334]
praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortes facit. Nam multitudo
hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae loci. Quodsi virtuti
vestrae fortuna inviderit, cavete,[335] inulti animam amittatis, neu
capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes
cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.'
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account