*93* XXVII. Sequitur, ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit,
in qua verecundia et quasi quidam ornatus vitae, temperantia et
modestia omnisque sedatio perturbationum animi et rerum modus cernitur.
Hoc loco continetur id, quod dici Latine decorum potest; Graece enim
πρέπον dicitur. Huius[86] vis ea est, ut ab honesto non queat separari;
*94* nam et, quod decet, honestum est et, quod honestum est, decet;
qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intellegi quam
explanari potest. Quicquid est enim, quod deceat, id tum apparet, cum
antegressa est honestas. Itaque non solum in hac parte honestatis, de
qua hoc loco disserendum est, sed etiam in tribus superioribus quid
deceat apparet. Nam et ratione uti atque oratione prudenter et agere,
quod agas, considerate omnique in re quid sit veri videre et tueri
decet, contraque falli, errare, labi, decipi tam dedecet quam delirare
et mente esse captum; et iusta omnia decora sunt, iniusta contra, ut
turpia, sic indecora.
Similis est ratio fortitudinis. Quod enim viriliter animoque magno fit,
id dignum viro et decorum videtur, quod contra, id ut turpe, sic
indecorum.
*95* Quare pertinet quidem ad omnem honestatem hoc, quod dico, decorum,
et ita pertinet, ut non recondita quadam ratione cernatur, sed sit in
promptu. Est enim quiddam, idque intellegitur in omni virtute, quod
deceat; quod cogitatione magis a virtute potest quam re separari. Ut
venustas et pulchritudo corporis secerni non potest a valetudine, sic
hoc, de quo loquimur, decorum totum illud quidem est cum virtute
confusum, sed mente et cogitatione distinguitur.
*96* Est autem eius discriptio[87] duplex; nam et generale quoddam
decorum intellegimus, quod in omni honestate versatur, et aliud huic
subiectum, quod pertinet ad singulas partes honestatis. Atque illud
superius sic fere definiri solet: decorum id esse, quod consentaneum sit
hominis excellentiae in eo, in quo natura eius a reliquis animantibus
differat. Quae autem pars subiecta generi est, eam sic definiunt, ut id
decorum velint esse, quod ita naturae consentaneum sit, ut in eo
moderatio et temperantia appareat cum specie quadam liberali.
[86] _dicitur. Huius_ Edd.; _dicitur decorum. huius_ MSS.
[87] _discriptio_ b, Edd.; _descriptio_ A B H a; _distinctio_
L c.
#D. Temperance.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account