*103* Ex quibus illud intellegitur, ut ad officii formam revertamur,
appetitus omnes contrahendos sedandosque esse excitandamque
animadversionem et diligentiam, ut ne quid temere ac fortuito,
inconsiderate neglegenterque agamus. Neque enim ita generati a natura
sumus, ut ad ludum et iocum facti esse videamur, ad severitatem potius
et ad quaedam studia graviora atque maiora. Ludo autem et ioco uti illo
quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum gravibus
seriisque rebus satis fecerimus. Ipsumque genus iocandi non profusum nec
immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. Ut enim pueris non omnem
ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit
aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat. *104*
Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum,
obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum. Quo genere non
modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam
philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete
dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae vocant ἀποφθέγματα.
Facilis igitur est distinctio ingenui et illiberalis ioci. Alter est, si
tempore fit, ut si remisso animo, _gravissimo_ homine dignus,[95] alter
ne libero quidem, si rerum turpitudini adhibetur verborum[96]
obscenitas.
Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus
elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur. Suppeditant autem
et campus noster et studia venandi honesta exempla ludendi.
[93] _discriptio_ B H, Bt.^1; _descriptio_ A L a b c, Bt.^2,
Müller, Heine.
[94] _ii_ Edd.; _hi_ a; _hii_ H; _hij_ c.
[95] _fit, ut si remisso animo, gravissimo homine dignus_
Ed.; _fit, ut_ (_et_ c) _remisso animo homine dignus_ MSS.;
_fit aut si rem. an. magno homine_ Madvig; _fit, ut sit
remissio animo, homine dignus_ Unger.
[96] _turpitudini adhibetur verborum_ A B H a b, Edd.;
_turpitudo adhibetur et verborum_ L c.
XXIX. Again, every action ought to be free from undue haste or
carelessness; neither ought we to do anything for which we cannot assign
a reasonable motive; for in these words we have practically a definition
of duty.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account