*105* XXX. Sed pertinet ad omnem officii quaestionem semper in promptu
habere, quantum natura hominis pecudibus reliquisque beluis antecedat;
illae nihil sentiunt nisi voluptatem ad eamque feruntur omni impetu,
hominis autem mens discendo alitur et cogitando, semper aliquid aut
anquirit aut agit videndique et audiendi delectatione ducitur. Quin
etiam, si quis est paulo ad voluptates propensior, modo ne sit ex
pecudum genere (sunt enim quidam homines non re, sed nomine), sed si
quis est paulo erectior, quamvis voluptate capiatur, occultat et
dissimulat appetitum voluptatis propter verecundiam.
*106* Ex quo intellegitur corporis voluptatem non satis esse dignam
hominis praestantia, eamque contemni et reici oportere; sin sit
quispiam, qui aliquid tribuat voluptati, diligenter ei tenendum esse
eius fruendae modum. Itaque victus cultusque corporis ad valetudinem
referatur et ad vires, non ad voluptatem. Atque etiam si considerare
volumus,[97] quae sit in natura excellentia et dignitas, intellegemus,
quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere quamque
honestum parce, continenter, severe, sobrie.
*107* Intellegendum etiam est duabus quasi nos a natura indutos esse
personis; quarum una communis est ex eo, quod omnes participes sumus
rationis praestantiaeque eius, qua antecellimus bestiis, a qua omne
honestum decorumque trahitur, et ex qua ratio inveniendi officii
exquiritur, altera autem, quae proprie singulis est tributa. Ut enim in
corporibus magnae dissimilitudines sunt (alios videmus velocitate ad
cursum, alios viribus ad luctandum valere, itemque in formis aliis
dignitatem inesse, aliis venustatem), sic in animis exsistunt maiores
etiam varietates. *108* Erat in L. Crasso, in L. Philippo multus lepos,
maior etiam magisque de industria in C. Caesare L. filio; at isdem
temporibus in M. Scauro et in M. Druso adulescente singularis severitas,
in C. Laelio multa hilaritas, in eius familiari Scipione ambitio maior,
vita tristior. De Graecis autem dulcem et facetum festivique sermonis
atque in omni oratione simulatorem, quem εἴρωνα Graeci[98] nominarunt,
Socratem accepimus, contra Pythagoram et Periclem summam auctoritatem
consecutos sine ulla hilaritate. Callidum Hannibalem ex Poenorum, ex
nostris ducibus Q. Maximum accepimus, facile celare, tacere,
dissimulare, insidiari, praeripere hostium consilia. In quo genere
Graeci Themistoclem et Pheraeum Iasonem ceteris anteponunt; in primisque
versutum et callidum factum Solonis, qui, quo et tutior eius vita esset
et plus aliquanto rei publicae prodesset, furere se simulavit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account