Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
60. Respondeo, quod cum in omnibus corporibus quantumvis compactis
dentur pori, ut ad sensum patet in metallis, de quibus major esset
ratio, quod in ipsis non darentur pori: microscopio perfecte elaborato
discernuntur pori metallorum, cum suis diversis figuris, utique
possent per poros insinuari quibusvis corporibus, et hoc modo ista
penetrare, quantumvis tales pori penetrari non possent ab alio liquore,
aut spiritu materiali, aut vini, salis ammoniaci, aut similium, quia
longe tenuiora essent istis liquoribus illorum corpora. Quamvis
autem plures Angeli possint esse in eodem loco materiali, et etiam
restringi ad locum minorem minore non tamen in infinitum, ut probat
Scotus in 2. dist. 2. q. 6. =§ Ad proposi.= et quæst. 8., per totum,
hoc tamen concedendum non esset de corporibus talium animalium; tum
quia corpora ipsa essent quanta, et eorum dimensio non esset reciproce
penetrabilis; tum quia si duo corpora gloriosa non possunt esse in
eodem loco, quamvis possent simul esse gloriosum, et non gloriosum, ut
voluit Gotofredus de Fontibus, quodlibet 6. q. 5., a quo non discordat
Scotus in 2. distinct. 2. q. 8. in fine; multo minus possent simul esse
istorum corpora, quæ, licet subtilia, non tamen æquarent subtilitatem
corporis gloriosi. Quo autem ad extensionem et restrictionem dicendum
esset, quod sicut ex rarefactione, et condensatione, majus aut
minus spatium occupatur ab aere, qui etiam arte potest constringi,
ut in minori loco contineatur, quam sit suæ quantitati naturaliter
debitus, ut patet in magnis pilis lusoriis, quæ per fistulam seu tubum
inflatorium inflantur: in his siquidem aer violenter immittitur, et
constringitur, et ejus major ibi continetur quantitas, quam naturalis
pilæ capacitas exigat; ita pariformiter talia corpora ex ipsorum
naturali virtute possent ad majus spatium, non tamen excedens eorum
quantitatem, extendi: ut pariter etiam restringi, non tamen circa
determinatum locum suæ quantitati debitum. Et quia ipsorum nonnulla,
prout etiam in hominibus est, essent magna, et nonnulla parva, congruum
esset, ut magna possent plus extendi, quam parva, et hæc ad minorem
locum restringi, quam magna.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account