Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
62. Respondeo, quod articulus Fidei est, quod Christus Dominus pro
universa creatura rationali gratiam et gloriam meruit. Pariter
articulus Fidei est, quod Creaturæ rationali gloria non confertur nisi
præcedat in ea gratia, quæ est dispositio ad gloriam. Similis articulus
est quod gloria non confertur nisi per merita. Hæc vero fundantur in
observantia perfecta mandatorum Dei adimpleta per gratiam. Ex his
satis fit positis interrogationibus. Incertum est an tales Creaturæ
originaliter peccavissent, necne. Certum tamen est, quod si ipsarum
Prothoparens peccasset, sicut peccavit Adam, ipsius descendentes in
peccato originali nascerentur, quemadmodum nascuntur homines. Et
quia Deus nunquam reliquit Creaturam rationalem sine remedio, dum
ipsa est in via; si hujusmodi creaturæ in peccato originali, aut
actuali inficerentur, Deus providisset illis de remedio, sed quale
sit, an fecisset, noverit Deus, noverint ipsæ. Hoc certum est, si
inter ipsas essent eadem, aut alia sacramenta, ac sunt in Ecclesia
humana militanti, ipsa habuissent, et institutionem, et efficaciam a
meritis Jesu Christi, qui omnium creaturarum rationalium Redemptor
et Satisfactor universalis est. Convenientissimum pariter, immo
necessarium esset quod sub aliqua lege a Deo sibi data viverent, ut per
ipsius observantiam possent sibi beatitudinem mereri; quænam autem lex
fuisset, an naturalis tantum, aut scripta, Mosaica, aut Evangelica,
aut alia ab his omnibus differens, prout Deo placuisset, hoc nobis
incognitum. Quoquomodo autem fuisset, nulla resultaret repugnantia
possibilitatem talium creaturarum excludens.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account