Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
70. Sed hæc responsio, que tamen validas habet instantias, ad plus
quadrare potest contra malos Dæmones obsidentes corpora, aut per
maleficia inferentes ipsis ægritudines, aut alia incommoda, sed
nullo modo facit ad propositum de Incubis: siquidem isti nec corpora
obsident, nec ipsis officiunt per ægritudines habituales, sed ad plus
ictibus et percussionibus torquent. Quod si equas coitum adversantes
macras reddunt, hoc faciunt subducendo illis cibum, et hoc modo
macrescere, et tandem interire eas faciunt. Ad hæc autem patranda
non eget Incubus alicujus rei naturalis applicatione (qua tamen eget
malus Dæmon inferens agritudinem habitualem), ea enim potest ex sua
vi organica naturali. Pariter Dæmon malus plerumque obsidet corpora,
et infert ægritudines ad signa cum ipso conventa et posita a Saga aut
Malefico, quæ signa multoties res naturales sunt præditæ vi nativa
nocendi, quibus naturaliter resistunt alia pariter naturalia contrariæ
virtutis. Incubus vero non sic; quia ex se, et nulla concurrente aut
Saga, aut Malefico, suas vexationes infert. Præterea res naturales
fugantes Incubos suam virtutem exercent, ac effectum sortiuntur absque
interventu alicujus exorcismi aut sacræ benedictionis; ut proinde
dici non possit, quod fuga Incubi inchoative sit a virtute naturali,
completive autem a vi divina, quia ibi nulla particularis intervenit
divini nominis invocatio, sed est purus effectus rei naturalis, ad quem
non concurrit Deus, nisi concursu universali, tanquam auctor naturæ, et
causa universalis, et prima in ordine efficientium.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account