=21.= Per haec tempora etiam Carausius quī vīlissimē nātus
strēnuae mīlitiae ōrdine fāmam ēgregiam fuerat cōnsecūtus,
cum apud Bonōniam per trāctum Belgicae et Armoricī
pacandum mare accēpisset, quod Francī et Saxonēs īnfestābant.
Multīs barbarīs saepe captīs nec praedā integrā aut 25
prōvincialibus redditā aut imperātōribus missā cum suspiciō
esse coepisset cōnsultō ab eō admittī barbarōs, ut trānseuntēs
cum praedā exciperet atque hāc sē occasiōne dītāret,
ā Māximiānō iussus occīdī purpuram sūmpsit et Britanniās
occupāvit. 30
91 _Diocletian makes Maximianus Herculius Augustus, Constantius
and Maximianus Caesars._
=22.= Ita cum per omnem orbem terrārum rēs turbātae essent,
Carausius in Britanniīs rebellāret, Achilleus in Aegyptō,
Āfricam Quīnquegentiānī īnfestārent, Narseus Orientī
bellum īnferret, Dioclētiānus Māximiānum Herculium ex
Caesare fēcit Augustum, Cōnstantium et Māximiānum 5
Caesarēs, quōrum Cōnstantius per fīliam nepōs Claudī trāditur,
Māximiānus Gālerius in Dāciā haud longē ā Serdicā
nātus. Atque ut eōs etiam adfīnitāte coniungeret, Cōnstantius
prīvīgnam Herculī Theodōram accēpit, ex quā
posteā sex līberōs, Cōnstantīnī frātrēs, habuit, Gālerius 10
fīliam Dioclētiānī Valeriam, ambō uxōrēs quās habuerant
repudiāre compulsī. Cum Carausiō tamen, cum bella frūstrā
temptāta essent contrā virum reī[186] mīlitāris perītissimum,
ad postrēmum pāx convēnit. Eum post septennium
Allectus, socius ēius, occīdit, atque ipse post eum Britanniās 15
trienniō tenuit. Quī ductū Asclēpiodotī, praefectī praetōriō,
oppressus est. Ita Britanniae decimō annō receptae.
=23.= Per idem tempus ā Cōnstantiō Caesare in Galliā bene
pūgnātum est. Circā Lingonas diē ūnā adversam et secundam
fortūnam expertus est. Nam cum repentē barbarīs ingruentibus 20
intrā cīvitātem esset coāctus tam praecipitī necessitāte
ut clausīs portīs in mūrum fūnibus tollerētur, vix
quīnque hōrīs mediīs adventante exercitū sexāgintā ferē
mīlia Alamannōrum cecīdit. Māximiānus quoque Augustus
bellum in Āfricā prōflīgāvit domitīs Quīnquegentiānīs et 25
ad pācem redāctīs. Dioclētiānus obsessum Alexandrīae
Achilleum octāvō ferē mēnse superāvit eumque interfēcit.
Victōriā acerbē usus est; tōtam Aegyptum gravibus
92 prōscrīptiōnibus caedibusque foedāvit. Eā tamen occāsiōne
ōrdināvit prōvide multa et disposuit, quae ad nostram aetātem
manent.
=24.= Gālerius Māximiānus prīmum adversus Narseum proelium
īnsecundum habuit inter Callinīcum Carrāsque congressus, 5
cum incōnsultē magis quam ignavē dīmicāsset;
admodum enim parvā manū cum cōpiōsissimō hoste commīsit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account