=25.= Pulsus igitur et ad Dioclētiānum profectus cum eī
in itinere occurrisset, tantā īnsolentiā ā Dioclētiānō fertur 10
exceptus ut per aliquot passuum mīlia purpurātus trādātur
ad vehiculum cucurrisse; mox tamen per Īllyricum Moesiamque
contrāctīs cōpiīs rūrsus cum Narseō, Hormisdae et
Sapōris avō, in Armeniā Māiōre pūgnāvit successū ingentī
nec minōre cōnsiliō, simul fortitūdine, quippe quī etiam 15
speculātōris mūnus cum alterō aut tertiō equite suscēperit.[187]
Pulsō Narseō castra ēius dīripuit; uxōrēs, sorōrēs, līberōs
cēpit, īnfīnītam extrīnsecus Persārum nōbilitātem, gazam
Persicam cōpiōsissimam. Ipsum in ultimās rēgnī solitūdinēs
ēgit. Quārē ā Dioclētiānō in Mesopotamiā cum praesidiīs 20
tum morante ovāns regressus ingentī honōre susceptus est.
Varia deinceps et simul et virītim bella gessērunt Carpīs et
Basternīs subāctīs, Sarmatīs victīs, quārum nātiōnum ingentēs
captīvōrum cōpiās in Rōmānīs fīnibus locāvērunt.
_Diocletian abdicates, 305 A.D._
=26.= Dioclētiānus morātus callidē fuit, sagāx praetereā et 25
admodum subtīlis ingeniī, et quī sevēritātem suam aliēnā
invidiā vellet explēre. Dīligentissimus tamen et sollertissimus
prīnceps et quī imperiō Rōmānō prīmus rēgiae
93 cōnsuētūdinis fōrmam magis quam Rōmānae lībertātis invexerit[188]
adorārīque sē iusserit,[188] cum ante eum cūnctī salūtārentur.
Ōrnamenta gemmārum vestibus calciāmentīsque
indidit. Nam prius imperiī īnsīgnē in chlamyde purpureā
tantum erat, reliqua commūnia. 5
=27.= Herculius autem prōpalam ferus et incīvīlis ingeniī,
asperitātem suam etiam vultūs horrōre sīgnificāns. Hīc
natūrae suae indulgēns Dioclētiānō in omnibus est sevēriōribus
cōnsiliīs obsecutus. Cum tamen ingravēscente aevō
parum sē idōneum Dioclētiānus moderandō imperiō esse 10
sentīret, auctor Herculiō fuit ut in vītam prīvātam concēderent
et statiōnem tuendae reī pūblicae viridiōribus
iūniōribusque mandārent. Cuī aegrē conlēga obtemperāvit.
Tamen uterque ūnō diē prīvātō habitū imperiī īnsīgnē
mūtāvit, Nicomediae Dioclētiānus, Herculius Mediōlānī, 15
post triumphum inclutum, quem Rōmae ex numerōsīs
gentibus ēgerant, pompā ferculōrum inlūstrī, quā Narseī
coniugēs sorōrēsque et līberī antē currum ductī sunt.
Concessērunt tamen Salōnās ūnus, alter in Lūcāniam.
=28.= Dioclētiānus prīvātus in vīllā, quae haud procul ā 20
Salōnīs est, praeclārō ōtiō cōnsenuit, inūsitātā virtūte ūsus,
ut sōlus omnium post conditum Rōmānum imperium ex
tantō fastīgiō sponte ad prīvātae vītae statum cīvīlitātemque
remeāret. Contigit igitur eī, quod nūllī post nātōs hominēs,
ut cum prīvātus obīsset,[189] inter Dīvōs tamen referrētur. 25
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account