Agricola, Gnaeus Julius, 40-93; Germanic peoples -- Early works to 1800; Statesmen -- Rome -- Biography -- Early works to 1800
XXXVI. Ac primo congressu eminus certabatur simul constantia, simul arte
Britanni ingentibus gladiis et brevibus cetris missilia nostrorum vitare
vel excutere, atque ipsi magnam vim telorum superfundere: donec Agricola
Batavorum cohortes ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad mucrones
ac manus adducerent: quod et ipsis vetustate militiae exercitatum, et
hostibus inhabile parva scuta et enormes gladios gerentibus: nam
Britannorum gladii sine mucrone complexum armorum et in aperto pugnam non
tolerabant. Igitur, ut Batavi miscere ictus, ferire umbonibus, ora
foedare, et stratis qui in aequo obstiterant, erigere in colles aciem
coepere, ceterae cohortes, aemulatione et impetu commistae, proximos
quosque caedere; ac plerique semineces aut integri festinatione victoriae
relinquebantur. Interim equitum turmae fugere, covinarii peditum se
proelio miscuere: et, quanquam recentem terrorem intulerant, densis tamen
hostium agminibus et inaequalibus locis haerebant: minimeque equestris ea
pugnae facies erat, cum aegre diu stantes simul equorum corporibus
impellerentur, ac saepe vagi currus, exterriti sine rectoribus equi, ut
quemque formido tulerat, transversos aut obvios incursabant.
XXXVII. Et Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium insederant
et paucitatem nostrorum vacui spernebant, degredi paulatim et circumire
terga vincentium coeperant: ni id ipsum veritus Agricola, quatuor equitum
alas, ad subita belli retentas, venientibus opposuisset, quantoque
ferocius accurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disjecisset. Ita
consilium Britannorum in ipsos versum: transvectaeque praecepto ducis a
fronte pugnantium alae, aversam hostium aciem invasere. Tum vero
patentibus locis grande et atrox spectaculum: sequi, vulnerare, capere
atque eosdem, oblatis aliis, trucidare. Jam hostium, prout cuique
ingenium erat, catervae armatorum paucioribus terga praestare, quidam
inermes ultro ruere ac se morti offerre; passim arma et corpora et laceri
artus et cruenta humus: et aliquando etiam victis ira virtusque; postquam
silvis appropinquarunt, collecti primos sequentium incautos et locorum
ignaros circumveniebant. Quod ni frequens ubique Agricola validas et
expeditas cohortes indaginis modo, et, sicubi arctiora erant, partem
equitum dimissis equis, simul rariores silvas equitem persultare
jussisset, acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam foret. Ceterum,
ubi compositos firmis ordinibus sequi rursus videre, in fugam versi, non
agminibus, ut prius, nec alius alium respectantes, rari et vitabundi
invicem, longinqua atque avia petiere. Finis sequendi nox et satietas
fuit: caesa hostium ad decem millia: nostrorum trecenti sexaginta
cecidere: in quis Aulus Atticus praefectus cohortis, juvenili ardore et
ferocia equi hostibus illatus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account