Agricola, Gnaeus Julius, 40-93; Germanic peoples -- Early works to 1800; Statesmen -- Rome -- Biography -- Early works to 1800
XXXIV. "Si novae gentes atque ignota acies constitisset, aliorum
exercituum exemplis vos hortarer: nunc vestra decora recensete, vestros
oculos interrogate. Ii sunt, quos proximo anno, unam legionem furto
noctis aggressos, clamore debellastis: ii ceterorum Britannorum
fugacissimi, ideoque tam diu superstites. Quomodo silvas saltusque
penetrantibus fortissimum quodque animal contra ruere, pavida et inertia
ipso agminis sono pelluntur, sic acerrimi Britannorum jam pridem
ceciderunt: reliquus est numerus ignavorum et metuentium, quos quod
tandem invenistis, non restiterunt, sed deprehensi sunt: novissimae res
et extremo metu corpora defixere aciem in his vestigiis, in quibus
pulchram et spectabilem victoriam ederetis. Transigite cum
expeditionibus: imponite quinquaginta annis magnum diem: approbate
reipublicae nunquam exercitui imputari potuisse aut moras belli aut
causas rebellandi."
XXXV. Et alloquente adhuc Agricola, militum ardor eminebat, et finem
orationis ingens alacritas consecuta est, statimque ad arma discursum.
Instinctos ruentesque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae octo
millia erant, mediam aciem firmarent, equitum tria millia cornibus
affunderentur: legiones pro vallo stetere, ingens victoriae decus citra
Romanum sanguinem bellanti, et auxilium, si pellerentur. Britannorum
acies, in speciem simul ac terrorem, editioribus locis constiterat
ita, ut primum agmen aequo, ceteri per acclive jugum connexi velut
insurgerent: media campi covinarius et eques strepitu ac discursu
complebat. Tum Agricola superante hostium multitudine veritus, ne simul
in frontem, simul et latera suorum pugnaretur, diductis ordinibus,
quanquam porrectior acies futura erat et arcessendas plerique legiones
admonebant, promptior in spem et firmus adversis, dimisso equo pedes
ante vexilla constitit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account