Agricola, Gnaeus Julius, 40-93; Germanic peoples -- Early works to 1800; Statesmen -- Rome -- Biography -- Early works to 1800
XL. Igitur triumphalia ornamenta et illustris statuae honorem et quidquid
pro triumpho datur, multo verborum honore cumulata, decerni in senatu
jubet; addique insuper opinionem, Syriam provinciam Agricolae destinari,
vacuam tum morte Atilii Rufi consularis et majoribus reservatam.
Credidere plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum ad
Agricolam codicillos, quibus ei Syria dabatur, tulisse cum praecepto, ut,
si in Britannia foret, traderentur: eumque libertum in ipso freto Oceani
obvium Agricolae, ne appellato quidem eo, ad Domitianum remeasse: sive
verum istud, sive ex ingenio principis fictum ac compositum est.
Tradiderat interim Agricola successori suo provinciam quietam tutamque.
Ac, ne notabilis celebritate et frequentia occurrentium introitus esset,
vitato amicorum officio, noctu in urbem, noctu in palatium, ita ut
praeceptum erat, venit: exceptusque brevi osculo et nullo sermone turbae
servientium immixtus est. Ceterum, ut militare nomen, grave inter
otiosos, aliis virtutibus temperaret, tranquillitatem atque otium penitus
auxit, cultu modicus, sermone facilis, uno aut altero amicorum comitatus;
adeo ut plerique quibus magnos viros per ambitionem aestimare mos est,
viso aspectoque Agricola, quaererent famam, pauci interpretarentur.
XLI. Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatus, absens
absolutus est. Causa periculi non crimen ullum aut querela laesi
cujusquam, sed infensus virtutibus princeps et gloria viri ac pessimum
inimicorum genus, laudantes. Et ea insecuta sunt reipublicae tempora,
quae sileri Agricolam non sinerent: tot exercitus in Moesia Daciaque et
Germania Pannoniaque, temeritate aut per ignaviam ducum amissi: tot
militares viri cum tot cohortibus expugnati et capti: nec jam de limite
imperii et ripa, sed de hibernis legionum et possessione dubitatum. Ita,
cum damna damnis continuarentur atque omnis annus funeribus et cladibus
insigniretur, poscebatur ore vulgi dux Agricola: comparantibus cunctis
vigorem, constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine
ceterorum. Quibus sermonibus satis constat Domitiani quoque aures
verberatas, dum optimus quisque libertorum amore et fide, pessimi
malignitate et livore, pronum deterioribus principem exstimulabant. Sic
Agricola simul suis virtutibus, simul vitiis aliorum, in ipsam gloriam
praeceps agebatur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account