Agricola, Gnaeus Julius, 40-93; Germanic peoples -- Early works to 1800; Statesmen -- Rome -- Biography -- Early works to 1800
XLII. Aderat jam annus, quo proconsulatum Asiae et Africae sortiretur, et
occiso Civica nuper nec Agricolae consilium deerat, nec Domitiano
exemplum. Accessere quidam cogitationum principis periti, qui, iturusne
esset in provinciam, ultro Agricolam interrogarent: ac primo occultius
quietem et otium laudare, mox operam suam in approbanda excusatione
offerre: postremo non jam obscuri, suadentes simul terrentesque,
pertraxere ad Domitianum; qui paratus simulatione, in arrogantiam
compositus, et audiit preces excusantis, et, cum annuisset, agi sibi
gratias passus est: nec erubuit beneficii invidia. Salarium tamen,
proconsulari solitum offerri et quibusdam a se ipso concessum, Agricolae
non dedit: sive offensus non petitum, sive ex conscientia, ne, quod
vetuerat, videretur emisse. Proprium humani ingenii est, odisse quem
laeseris: Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo
irrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur: quia
non contumacia neque inani jactatione libertatis famam fatumque
provocabat. Sciant. quibus moris illicita mirari, posse etiam sub malis
principibus magnos viros esse: obsequiumque ac modestiam, si industria ac
vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum
reipublicae usum, ambitiosa morte inclaruerunt.
XLIII. Finis vitae ejus nobis luctuosus, amicis tristis, extraneis etiam
ignotisque non sine cura fuit. Vulgus quoque et hic aliud agens populus
et ventitavere ad domum, et per fora et circulos locuti sunt: nec
quisquam audita morte Agricolae aut laetatus est aut statim oblitus.
Augebat miserationem constans rumor, veneno interceptum. Nobis nihil
comperti affirmare ausim: ceterum per omnem valetudinem ejus, crebrius
quam ex more principatus per nuntios visentis, et libertorum primi et
medicorum intimi venere: sive cura illud sive inquisitio erat. Supremo
quidem die, momenta deficientis per dispositos cursores nuntiata
constabat, nullo credente sic accelerari, quae tristis audiret. Speciem
tamen doloris animo vultuque prae se tulit, securus jam odii, et qui
facilius dissimularet gaudium, quam metum. Satis constabat, lecto
testamento Agricolae, quo cohaeredem optimae uxori et piissimae filiae
Domitianum scripsit, laetatum eum velut honore judicioque: tam caeca et
corrupta mens assiduis adulationibus erat, ut nesciret a bono patre non
scribi haeredem, nisi malum principem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account