Gunpowder and Ammunition, Their Origin and ProgressHime, H. W. L. (Henry William Lovett)
History
Gunpowder and Ammunition, Their Origin and Progress
Hime, H. W. L. (Henry William Lovett)
Ammunition; Gunpowder
Dico igitur tibi quod volo ordinari quæ superius narravi exponere, et
ideo volo ovum philosophorum et partes philosophici ovi investigare,
nam hoc est initium ad alia. [_Calcem[345] igitur diligenter_] aquis
alkali et aliis aquis acutis [_purifica_], et variis contritionibus
cum salibus confrica[346] et pluribus assationibus concrema, [_ut
fiat terra pura penitus liberata ab aliis elementis_[347]], quam tibi
pro meæ longitudinis statura dignam duco. Intellige si potes, quia
proculdubio erit compostum ex elementis, et ideo est pars lapidis
qui non est lapis,[348] et est in quolibet homine et in quolibet
loco hominis.... Deinde oleum ad modum crocei casei et viscosi
accipias,[349] primo ictu insecabile, cujus tota virtus ignea dividatur
et separetur per distillationem; [_dissolvatur[350] autem in aqua_]
acuta temporatæ acuitatis [_cum igne levi,[351] ut decoquatur quatenus
separetur pinguedo sua_[352]], sicut pinguedo in carnibus.... Melius
est tamen ut decoquatur in aquis temporatis in acuitate [_donec
purgatur et dealbetur_]. Aqua vero salutaris exaltatio fit ex igne
secco vel humido; et [_iteretur distillatio_] ut effectum bonitatis
recipiat sufficienter [_donec rectificetur: rectificationis novissima
signa sunt candor et crystallina serenitas_[353]]; et cum cætera[354]
nigrescunt ab igne hoc albescit, mundatur, serenitate nitescit et
splendore mirabili. [_Ex hac aqua_] et terra sua argentum vivum
generatur, quod est sicut argentum vivum in mineralibus, et quando
incandidit hoc modo [_materia congelatur. Lapis vero Aristotelis, qui
non est lapis, ponitur in pyramide in loco calido_[355]].
CAP. X.
_De eodem, sed alio modo._[356]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account