Non esca flammarum nigros
Volvamur inter turbines,
Vultu Dei sed compotes
Coeli fruamur gaudiis.
Patri, simulque Filio,
Tibique, sancte Spiritus,
Sicut fuit, sit jugiter
Saeclum per omne gloria.
AD LAUDES.
En clara vox redarguit
Obscura quaeque personans:
Procul fugentur somnia:
Ab alto Jesus promicat.
Mens jam resurgat torpida,
Non amplius jacens humi:
Sidus refulget jam novum,
Ut tollat omne noxium.
En Agnus ad nos mittitur
Laxare gratis debitum:
Omnes simul cum lacrymis
Precemur indulgentiam:
Ut cum secundo fulserit,
Metuque mundum cinxerit,
Non pro reatu puniat,
Sed nos pius tunc protegat.
Virtus, honor, laus, gloria
Deo Patri cum Filio,
Sancto simul Paraclito,
In saeculorum saecula.
IN NATIVITATE DOMINI.
AD VESPERAS.
Jesu Redemptor omnium,
Quem lucis ante originem
Parem Paternae gloriae
Pater supremus edidit.
Tu lumen, et splendor Patris,
Tu spes perennis omnium,
Intende quas fundunt preces
Tui per orbem servuli.
Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo, formam sumpseris.
Testatur hoc praesens dies
Currens per anni circulum,
Quod solus e sinu Patris
Mundi salus adveneris.
Hunc astra, tellus, aequora,
Hunc omne, quod coelo subest,
Salutis Auctorem novae
Novo salutat cantico.
Et nos, beata quos sacri
Rigavit unda sanguinis,
Natalis ob diem tui
Hymni tributum solvimus.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.
AD LAUDES.
A solis ortus cardine
Ad usque terrae limitem,
Christum canamus Principem,
Natum Maria Virgine.
Beatus auctor saeculi
Servile corpus induit,
Ut carne carnem liberans,
Ne perderet quos condidit.
Castae Parentis viscera
Coelestis intrat gratia;
Venter Puellae bajulat
Secreta, quae non noverat.
Domus pudici pectoris
Templum repente fit Dei:
Intacta nesciens virum,
Concepit alvo Filium.
Enititur puerpera,
Quem Gabriel praedixerat,
Quem ventre matris gestiens,
Baptista clausum senserat.
Foeno jacere pertulit:
Praesepe non abhorruit:
Et lacte modico pastus est,
Per quem nec ales esurit.
Gaudet chorus coelestium,
Et angeli canunt Deo:
Palamque fit pastoribus
Pastor, Creator omnium.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.
IN FESTO SS. INNOCENTIUM.
AD MATUTINUM.
Audit tyrannus anxius
Adesse regum Principem,
Qui nomen Israel regat,
Teneatque David regiam.
Exclamat amens nuntio:
Successor instat, pellimur;
Satelles i, ferrum rape;
Perfunde cunas sanguine.
Quid proficit tantum nefas?
Quid crimen Herodem juvat?
Unus tot inter funera
Impune Christus tollitur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account