Nostris malis offendimus
Tuam Deus clementiam:
Effunde nobis desuper
Remissor indulgentiam.
Memento quod sumus tui,
Licet caduci, plasmatis:
Ne des honorem nominis
Tui, precamur, alteri.
Laxa malum quod fecimus,
Auge bonum quod poscimus;
Placere quo tandem tibi
Possimus hic, et perpetim.
Praesta beata Trinitas,
Concede simplex Unitas;
Ut fructuosa sint tuis
jejuniorum munera.
AD LAUDES.
O sol salutis, intimis
Jesu refulge mentibus,
Dum nocte pulsa gratior
Orbi dies renascitur.
Dans tempus acceptabile,
Da, lachrymarum rivulis
Lavare cordis victimam,
Quam laeta adurat Charitas.
Quo fonte manavit nefas,
Fluent perennes lacrymae,
Si virga poenitentiae
Cordis rigorem conterat.
Dies venit, dies tua,
In qua reflorent omnia:
Laetemur et nos in viam
Tua reducti dextera.
Te prona mundi machina
Clemens adoret Trinitas,
Et nos novi per gratiam
Novum canamus canticum.
SABBATO ANTE DOMINICAM PASSIONIS.
AD VESPERAS.
Vexilla regis prodeunt,
Fulget crucis mysterium,
Qua vita mortem pertulit,
Et morte vitam protulit.
Quae vulnerata lanceae
Mucrone diro, criminum
Ut nos lavaret sordibus,
Manavit unda et sanguine.
Impleta sunt, quae concinit
David fideli carmine,
Dicendo nationibus:
Regnavit a ligno Deus.
Arbor decora et fulgida,
Ornata regis purpura,
Electa digno stipite
Tam sancta membra tangere.
Beata, cujus brachiis
Pretium pependit saeculi,
Statera facta corporis,
Tulitque praedam tartani.[1]
Te, fons salutis Trinitas,
Collaudet omnis spiritus:
Quibus crucis victoriam
Largiris, adde praemium.
----------
[1]
O crux ave spes unica,
Hoc passionis tempore
Piis adauge gratiam,
Reisque dele crimina.
DOMINICA DE PASSIONE,
Et infra Hebdomadam Passionis.
AD MATUTINUM.
Pange lingua gloriosi
Lauream certaminis,
Et super crucis trophaeo
Dic triumphum nobilem:
Qualiter Redemptor orbis
Immolatus vicerit.
De Parentis protoplasti
Fraude Factor condolens,
Quando pomi noxialis
In necem morsu ruit:
Ipse lignum tunc notavit,
Damna ligni ut solveret.
Hoc opus nostrae salutis
Ordo depoposcerat;
Multiformis proditoris
Ars ut artem falleret,
Et medelam ferret inde,
Hostis unde laeserat.
Quando venit ergo sacri
Plenitudo temporis,
Missus est ab arce Patris
Natus, orbis Conditor;
Atque ventre Virginali
Carne amictus prodiit.
Vagit infans inter arcta
Conditus praesepia;
Membra pannis involuta
Virgo Mater alligat;
Et Dei manus, pedesque,
Stricta cingit fascia.
Sempiterna sit beatae
Trinitati gloria,
Aequa Patri, Filioque:
Par decus Paraclito:
Unius Trinique nomen:
Laudet universitas.
AD LAUDES.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account