Menasseh ben Israel's Mission to Oliver Cromwell: Being a reprint of the pamphlets published by Menasseh ben Israel to promote the re-admission of the Jews to England, 1649-1656Manasseh ben Israel
History
Menasseh ben Israel's Mission to Oliver Cromwell: Being a reprint of the pamphlets published by Menasseh ben Israel to promote the re-admission of the Jews to England, 1649-1656
Manasseh ben Israel
Jews -- Great Britain
“Animus mihi fuit, citius adte scribendi, Vir egregie, otium non
fuit, Nec hodie ita mihi vacat, ut menti meæ, tantisque tuis
scriptis (quamvis expectatione paucioribus) satisfaciam. Nondum de
loco decem Tribuum, ex tuis literis responsum accepi; quod in meis
desideratum fuit; non astu, vel curiositate. Veritatem insequor, ne
Impostores pro Ebræis nobis obstrudantur. Scripsit quidam nuperime,
Innodos Novæ Angliæ decem Tribubus esse prognatos. Alii Tartyros
esse contendunt. Alii alios. Discrucior animi, ne fallar, usque dum
literas tuæ me fecerint certiorem. Delectari videris D. Nicolai
Apologiâ. Spero (ne glorier) te plura (ne dicam majora) visurum, meo
de Mille Annis prodeunte tractatu. Quod opus ita me tenet occupatum,
ut meæ ad te ituræ morentur literæ. Martyres in tuis literis vox
est; quæ, ni fallor, veteri Testamento haud innotuit. Verum sub
Novo, viri celebres, Christum, ejusque Evangelium, ad mortem
asserentes, primi illud nomen obtinuerunt. Facilè tamen concedo,
quoslibet veritatis alicujus testes, Martyres Græce dictos fuisse.
Sed (parcatur nostræ libertati Conscientiæ, quam lubentissimè tibi
inter scribendum indulsero) nec pontificii jam post Concilium
Tridentinum ullatenus habeantur propriè Christiani: nec Martyrium
esse mihi videatur, pro hodiernâ Legis Mosaicæ observatione animam
deponere. Quippe Lex illa quoad usum, ex plurimis veteris Testamenti
suffragiis, ante hoc abolenda esset. Deut. 18, v. 18, 19. Psal. 50.
v. 6–15, 23. Iesaiæ 66, v. 1–3. Vt olim multis jam annis transactis,
Iudei ubi maxima indulgetur libertas non sacrificantes, vosmetipsos
tamen vere Deum colere arbitramini, Libet tamen, non obstanti hâc
dicendi libertate nos edoceri, dedocerique, quâ in re â veritate
subsidimus, vel hallucinamur. Tractatum itaque quem nominas _De
debito Christianorum erga Ebræos affectu_, mittas; ut quantum in me
est, typis mandetur, & in publicum promoveamus. De tempore adventus
Messiæ quod incertum pronuncias, idque incertum comprobares
experientiâ; in promptu est responsio; Illud Danieli prius
ignoranti, tandem revelatum est; idque ex libris illius, nobis. Et
quamvis nonnulli (quos nominas) computando hallucinantes, in errorum
gyris, & labyrintho sunt involuti; non tamen hâc ratione deponendæ
sunt de eâ re (tanquam nullius usus) Prophetiæ. Quippe quod
expectamus, Danielis more cap. 9. v. 2 & v. 21. ut jam Vesperi
ætatem, quo propius accedunt liberationum periodi, eo clarius
elucescant revelationes ad easdem spectantes. Ægyptii Ethnicorum
barbariores (te teste Egregie Vir) nascendum Mosen præsentiscebant,
nescientibus tunc Israelitis natum Liberatorem. Quidni etiam
Christiani Scripturas amplexi, adventum vestræ Messiæ secundum
præviderent? In cujus adventu, (pace eruditionis vestræ asserentis,
quod stupens mirabar, _Vestram salutem in ejus Adventu non esse
sitam_) fundatur nostra, præsertim vestra æterna salus. Si enim
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account