Rand and the MicmacsClark, Jeremiah S. (Jeremiah Simpson)
History
Rand and the Micmacs
Clark, Jeremiah S. (Jeremiah Simpson)
Indians of North America -- Canada; Micmac Indians; Rand, Silas Tertius, 1810-1889
Gratia satis est in Te.
Sontem perabsolvere.
Fluat flumen affatim,
Purus ut ex toto sim.
Jesus, Fons vitalis es:
Sumam quæ benigne des:
Vive mi in pectore,
Fons Aterna! Domine!
“ABIDE WITH ME, FAST FALLS THE EVENTIDE.”
Mecum habita, Dominie! ultima labitur hora diei;
Quam tenebrae condensantur! Tu mecum habitato!
Deficiunt adjutores, atque omnia grata;
Tu qui non spernes, inopes, O mecum habitato!
Ad metam tenuis vitae, properant rapidae horae;
Blanditiae pereunt, et transit gloria mundi:
Omnia mutaria, corrumpique, undique vidi;
Tu qui immutatus remanes, O mecum habitato.
Te, Domine, est mihi vincere, saevos:
Tu solus valeas hostes mihi vincere saevos;
Tu solus firmum me, et salvum ducere possis;
In tranquillo, in turbinibus, Tu, O mecum habitato.
Hostes non timeo, quum Tu stas praesto beare;
Adversi casus faciles sunt absque dolore;
Terrores mortis, stimuli, et, victoria, desunt;
Laetatusque exsultabo, nam mecum habitabis.
Mi juvenescenti, blandus Tu nempe favisti;
Ah me! quam brutus! quam perversusque remansi!
Non discessisti a me, saepe ut deserui Te:
O Domine, usque et ad extremum, Tu mecum habitato.
Ad oculos crucem dormitanti miei monstra:
Illustra tenebras, et me erige visere coelos:
En, umbrae fugiunt! et mane rubescere coepit!
In vita, in morte, O Domine, O Tu mecum habitato!
“JUST AS I AM WITHOUT ONE PLEA.”
Sicuti sum—nec sine spe,
Quia Tu mortuus es pro me,
Et jubes ire me ad Te—
O Agnus Dei, venio.
Sicuti sum—nec haesitem,
Ut maculas abluerem;
Mundus per tuum sanguinem,
O Agnus Dei, venio.
Sictui sum—jactatus sim,
Et dubitans dum conflixerim,
Certansque, timens, perdo vim,
O Agnus Dei, venio.
Sictui sum—miserrime
Cœcus, nudusque omni re,
Ut omnia capiam in Te,
O Agnus Dei, venio.
Sicuti sum—recipies,
Purgabis, solves, eximes;
Nam credo quod promitteres:
O Agnus Dei, venio.
Sictui sum—agnosco Te,
Salvasse per amorem me,
Ut tuus sim assidue:
O Agnus Dei, venio.
TRANSCRIBER NOTES
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account