Records of the Kirk of Scotland: containing the Acts and Proceedings of the General Assemblies from 1638 downwards, as authenticated by the clerks of assembly.Church of Scotland. General Assembly
History
Records of the Kirk of Scotland: containing the Acts and Proceedings of the General Assemblies from 1638 downwards, as authenticated by the clerks of assembly.
Church of Scotland. General Assembly
Church of Scotland -- History -- Sources
Carolus Dei gratia, Magnæ Britanniæ, Franciæ, & Hiberniæ Rex,
fidcique Defensor, Omnibus probis hominibus suis ad quos præsentes
literæ pervenerint, Salutem. Sciatis nos considerantes magnos in
hoc regno nostro Scotiæ non ita pridem exortos tumultus, ad quos
quidem componendos multiplices regiæ nostræ voluntatis declaretiones
promulgavimus, quæ tamen minorem spe nostrâ effectum hactenus
sortitæ sunt: Et nunc statuentes ex pio erga dictum antiquum regnum
nostrum affectu, ut omnia gratiosè stabiliantur & instaurentur, quod
(per absentiam nostram) non aliâ ratione melius effici potest quam
fideli aliquo Delegato constituto, cui potestatem credere possimus
tumultus hujusmodi consopiendi, aliaque officia præstandi, quæ in
bonum & commodum dicti antiqui regni nostri eidem Delegato nostro
imperare nobis videbitur. Cumque satis compertum habeamus obsequium,
diligentiam, & fidem prædilecti nostri consanguinei & consiliarii,
JACOBI MARCHIONIS HAMILTONII, Comitis Arraniœ & Cantabrigiæ, Domini
Aven & Innerdail, &c. eundemque ad imperata nostra exequenda
sufficienter inatructum esse, Idcirco fecisse & constituisse,
tenoreque præsentium facere & constituere præfatum prædilectum nostrum
consanguineum & consiliarium JACOBUM MARCHIONEM de HAMILTOUN nostrum
Commissionarium ad effectum subscriptum. Cum potestate dicto JACOBO
MARCHIONI de HAMILTOUN, &c. dictum regnum nostrum adeundi, ibidemque
præfatos tumultus in dicto regno nostro componendi, aliaque officia
à nobis eidem committenda in dicti regni nostri bonum & commodum
ibi præstandi, eoque Concilium nostrum quibus locis & temporibus ei
visum fuerit convocandi, acrationem & ordinem in præmissis exequendis
servandum declarandi & præscribendi; & quæcunque alia ad Commissionis
hujus capita pro commissâ sibi fide exequenda, eandemque ad absolutum
finem perducendam et prosequendam conferre possunt tam in Concilio
quam extra Concilium, nostro nomine efficiendi & præstandi; idque
similitèr & adeo liberè ac si nos in sacrosancta nostra persona ibidem
adessemus. Præterea cum plena potestate dicto JACOBO MARCHIONI de
HAMILTOUN, prout sibi videbitur nostro servitio & bono dicti regni
nostri conducere, conventum omnium ordinum ejusdem regni nostri
indicendi, ac publica comitia & conventus eorundem ordinum eorumve
alterius vel utriusque quibus temporibus & locis sibi visum fuerit
statuendi, & ibidem nostram sacratissimam personam cum omnibus
honoribus & privilegiis supremo Commissionario nostri Parliamenti
& publici conventus incumben similiter adeoqae amplè sicut quivis
supremus Commissionarius quocunque tempore retroacto gavisus est
gerendi: Necnon cum potestate præfato JACOBO MARCHIONI de HAMILTOUN
Synodos nationales ecclesiæ dicti regni nostri tenendas temporibus &
locis quibus sibi visum fuerit indicendi, & ibidem seipsum tanquam
nostrum Commissionarium gerendi, omniaque eisdem tenendis inservientia
secundum leges & praxin prædictæ ecclesiæ & regni nostri præstandi: Et
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account