Quanquam autem illud vitae institutum, in quod
per inscitiam aetatis fuerat vel delapsus vel pertractus,
nequaquam probabat, subinde dictitans apud me
fatuorum esse vitam potius quam religiosorum ad nolae 40
signum dormire, expergisci, redormiscere, loqui, tacere,
ire, redire, cibum capere, desinere pastu, denique nihil
non facere ad praescriptum humanum potius quam ad
Christi regulam: nihil iniquius esse quam inter tam inaequales
aequalitatem, maxime quod illic saepenumero 45
coelestia ingenia ac melioribus rebus nata, caerimoniis
et constitutiunculis humanis aut etiam livore sepelirentur:
tamen nec cuiquam unquam fuit auctor mutandae
vitae, nec ipse quicquam huiusmodi molitus est, paratus
omnia ferre potius quam ulli mortalium offendiculo 50
esse, Pauli sui exemplum in hoc quoque referens.
Nihil autem erat tam iniquum quod ille pacis servandae
studio non summa cum alacritate perpeteretur.
Libros divinos, praesertim epistolas Pauli, sic edidicerat,
ut nemo melius teneret ungues digitosque suos 55
quam ille Pauli sui sermones. Dedisses initium ex quacunque
parte, ille mox totam epistolam absque ullo lapsu
fuisset prosecutus. Ambrosii pleraque tenebat memoriter.
Vixque credibile est quantum item ex aliis orthodoxis
veteribus memoria complecteretur. Praestitit hoc illi 60
partim memoria natura felix, partim assidua meditatio.
Rogatus a me in familiari colloquio, quibus modis
praepararet animum suum iturus ad contionandum,
respondit se solitum in manus sumere Paulum, et in
eius lectione tam diu commorari, donec sentiret incalescere 65
pectus. Illic haerebat, addens igneas ad Deum
preces, donec admoneretur esse tempus incipiendi.
Non dividebat fere contiones suas; id quod vulgus ita
facit, quasi secus facere non liceat; unde fit ut frequenter
sit frigidissima distinctio. Quanquam omnis 70
illa distinctionum cura frigus addit orationi, et artificii
significationem praebens fidem elevat dicentis. At hic
perpetuo quodam sermonis fluxu connectebat sacram
Epistolam cum Evangelica lectione, ut auditor domum
rediret et eruditior et inflammatior ad studium pietatis. 75
Neque gesticulationibus ineptiebat nec vociferationibus
tumultuabatur, sed totus apud se sic promebat verba,
ut sentires ex ardenti ac simplici sed sobrio pectore
proficisci: nec usquam immorabatur ad taedium usque,
neque iactabat sese variis citationibus nominum, quemadmodum 80
nunc e Scoto, Thoma, Durando, nunc ex iuris
utriusque libris, nunc e philosophis, nunc e poetis
centones frigidos consarcinant, quo populo nihil nescire
videantur. Totus sermo quem promebat erat sacrae
scripturae plenus, nec aliud ructare poterat. Amabat 85
quod loquebatur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account