Superstitioni ac caerimoniis minimum tribuebat,
vescebatur cibis quibuslibet sobrie et cum gratiarum
actione. Vestitus erat nihil ab aliis differens. Solebat
nonnunquam et valetudinis causa suscipere iter aliquod, 140
si quando senserat corpus humore degravari. Quodam
igitur die, cum persolveret pensum precum matutinarum
cum suo sodali, sensissetque stomachum fortassis
ob pridianam inediam nauseantem, ingressus domum
proximam, sumpsit cibi nonnihil, ac repetito itinere 145
pergebat precari. Ibi cum sodalis illius putaret omnia
repetenda ab initio, quod primae horae precibus nondum
dictis sumpsisset cibum, ille alacer negavit quicquam
esse admissum, immo Deo nonnihil fore lucri.
'Antehac' inquit 'languidi et segnes precabamur; nunc 150
alacribus animis illi dicemus hymnos spirituales; et
eiusmodi sacrificiis ille delectatur, quae ab hilari datore
offeruntur.'
Ego cum id temporis diversarer apud Antonium a
Bergis abbatem Bertinicum, nec nisi post meridiem 155
illic pranderetur, neque meus stomachus ferret tam
diutinam inediam (erat autem tempus quadragesimae),
praesertim cum totus essem in studiis, solebam ante
prandium sorbitiuncula tepida fulcire stomachum, quo
duraret in horam prandii. Hac de re cum illum 160
consulerem num liceret, ille circumspecto sodali, quem
tum habebat laicum, ne quid offenderetur: 'Immo,' inquit
'peccares nisi faceres, et ob cibulum omitteres ista tua
sacra studia, tuoque corpusculo faceres iniuriam.'
Cum Alexander Pontifex ex uno Iubilaeo fecisset 165
duos, quo quaestus esset uberior, eiusque dispensationem
Episcopus Tornacensis praesente pecunia suo
periculo redemisset, summo studio adnitebantur commissarii,
ne sortem perderet Episcopus, immo ut lucrum
non poenitendum accederet. Hic in primis ad fabulae 170
partes vocabantur ii qui in contionibus populo essent
gratiosi. Noster sentiens id in scrinia conferri, quo
sublevabantur ante pauperes, non improbabat quod
offerebat Pontifex, nec probabat tamen. Ceterum illud
improbabat, quod tenues fraudarentur solito subsidio: 175
damnabat stultam eorum fiduciam qui nummo in
scrinium coniecto putarent sese liberos a peccatis.
Tandem obtulerunt commissarii centum florenos ad
structuram templi (nam id tum aedificabatur in eius
monasterio), ut si nollet commendare venias pontificias, 180
saltem ea taceret quae officerent. Ibi vir velut afflatu
sacro percitus, 'Abite' inquit, 'hinc, Simoniaci, cum
vestra pecunia. An eum me putatis qui ob pecuniam
sim suppressurus Evangelicam veritatem? Ea si vestro
quaestui obstat, mihi maior esse debet cura animarum 185
quam vestri compendii.' Cessere tum vigori pectoris
Evangelici homines male sibi conscii, sed interim
praeter exspectationem summo diluculo affixa est excommunicatio;
quae tamen a cive quodam detracta est
priusquam multis innotesceret. 190
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account