Itaque tametsi non ignorabant illius vitam ac doctrinam
esse seminarium egregium Evangelicae pietatis,
tamen quoniam non perinde conducebat proventui
culinae, iussus est deponere Guardiani munus: quo
nihil ille fecit lubentius, et suffectus est illi quidam, 240
quem ego novi, aliunde ascitus, homo non dicam qualis
aut quam alteri dissimilis; in summa is mihi visus est
cui nemo prudens cauletum suum vellet committere:
sive hunc obtruserunt qui cupiebant abesse, sive is
visus est ad rem magis idoneus. Porro cum ex eius 245
convictu subolesceret unus atque alter, qui simili spiritu
raperetur ad studium consulendi pietati Christianae
potius quam ad augendum penus, relegarunt hominem
Curtracum in monasteriolum virginum. Ibi
quantum licuit, sui similis docens, consolans, adhortans, 250
diem suum feliciter obiit, relictis aliquot libellis,
quos e sacris auctoribus decerpserat Gallice; quos non
dubito tales esse qualis erat hominis vita et oratio. Et
tamen audio nunc a nonnullis damnari, qui putant
esse ingens periculum si populus aliquid legat praeter 255
ineptas fabulas historiarum. Vivit adhuc illius doctrinae
scintilla in multorum pectoribus. Sic contemptim
habitus est a suis vir ille singularis, qui si Paulo apostolo
collega contigisset, nihil addubito quin illum suo
Barnabae aut Timotheo fuerit antepositurus. 260
Habes vere gemmeum Vitrarium nostrum, ignotum
mundo, celebrem et clarum in regno Christi. Nunc
Coletum huic simillimum accipe. Alterum alteri
depinxeram, et uterque alterius videndi desiderio
flagrabat, atque hac gratia Vitrarius in Angliam 265
traiecerat; ac mihi post narrabat Coletus apud se fuisse
Minoritam quendam, cuius colloquio prudenti pioque
mirum in modum fuisset delectatus, sed adhibitum
alterum quendam eiusdem ordinis Stoicum, qui visus
indigne ferre Christianum colloquium interruperit. 270
Ac fortasse Coletus hoc nomine plus laudis meretur,
quod nec indulgentia fortunae nec impetu naturae,
longe alio trahentis, potuerit ab Evangelicae vitae
studio depelli. Natus est enim e claris et opulentis
parentibus, idque Londini. Siquidem pater bis in 275
urbe sua praefecturam summam gessit, quam illi
Maioritatem appellant. Mater quae adhuc superest,
insigni probitate mulier, marito suo undecim filios
peperit ac totidem filias. Quorum omnium natu
maximus erat Coletus, ac proinde solus heres futurus 280
iuxta leges Britannicas, etiamsi illi fuissent superstites:
sed ex omnibus ille superfuit solus, cum illum
nosse coepissem. Accesserat his fortunae commodis
corpus elegans ac procerum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account