The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Religion
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
“In Rituali oratio ponitur _cum conclusione brevi_, sed hoc ideo,
quia supponit, quod non ibi terminetur officium, sed continenti
filo pergatur ad exequias: quare ut ponatur concordia Rituals
inter et Breviarium, quod longiorem notat conclusionem,
concludendi orationes haec erit regula; quoties una tantum dicitur
oratio, et ibi terminatur officium, conclusio sit integra; brevis
vero quando sequantur exequiae, seu absolutio ab tumulum, sive
haec fiant praesente vel absente corpore sive diebus 3. 7. 30.,
anniversario, vel alio officio quolibet. Confirmatur ex Rubricis
Breviarii Romani trium Ordinum S. Francisci, quae approbatae
fuerunt a Pio VI. an. 1785. In die Commemor. omnium Fidelium Def.
additur haec annotatio: _Conclusiones (orationum in officio pro
defunct.) longiores adhibentur semper, quando unica dicitur
oratio; nisi statim sequatur Missa de Requiem, vel absolutio ad
tumulum; tunc enim dicitur conclusio brevis._
“(2) Cavalieri, _ib. n._ 14. quia Rituale, terminata oratione sub
brevi conclusione, non subdit versiculos _Requiem aeternam_, sed
statim transit ad Missam, et quatenus haec non sit dicenda, ad
orationem _Non intres_, nec dubitamus, quod praedicti versiculi
taceri debeant, quoties post Defunctorum officium sequitur Missa
de requiem, aut absolutio ad tumulum. Tunc enim ex hujusmodi
officiis fit unum veluti continuatum, unde versus illi, qui
deserviunt ad dandum ultimum vale Defunctis, sunt in fine precum
reservandi. Huic doctrinae conformis est praescriptio Rubricarum
in praedicto Breviario Fr. S. Francisci. Loco cit. dicitur: _Duo
autem Versiculi (Requiem aeternam, et Requiescant) post orationem
omittuntur, si statim sequatur Missa de Requiem, vel Absolutio ad
tumulum_”.
With regard to the fourth question the Roman ritual is quite clear.
“Finita Missa sacerdos deposita casula seu planeta et manipulo accipit
pluviale nigri coloris”.... It is always laid down that the celebrant of
the Mass, unless the bishop be present, performs this part of the
ceremony. The _Caeremoniale Episcoporum_, cap. 37, lib. 2o, has the
following words, which we here quote:—
“Aliquo die non impedito infra octavam Defunctorum arbitrio
Episcopi, Canonicus aliquis, seu dignitas Ecclesiae Cathedralis
celebrabit Missam pro animabus omnium Episcoporum et Ecclesiae
Cathedralis Canonicorum defunctorum cum paramentis nigris et
caeremoniis prout supra dictum est, cui Missae Episcopus praesens
erit cum cappa et in fine si voluerit, poterit, immo debebit
deposita cappa et accepto pluviali absolvere, prout dicitur capite
praecedenti.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account