The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, November 1864
Religion
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, November 1864
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
posse ex seipsa, non jam ex divinae auctoritatis principio sed ex
naturalibus suis principiis et viribus ad scientiam seu certitudinem
pervenire. Quae auctoris doctrina quam falsa sit et erronea nemo est, qui
christianae doctrinae rudimentis vel leviter imbutus non illico videat,
planeque sentiat. Namque si isti philosophiae cultores vera ac sola
rationis et philosophiae disciplinae tuerentur principia et jura, debitis
certe laudibus essent prosequendi. Siquidem vera ac sana philosophia
nobilissimum suum locum habet, cum ejusdem philosophiae sit, veritatem
diligenter inquirere, humanamque rationem licet primi hominis culpa
obtenebratam, nullo tamen modo extinctam recte ac sedulo excolere,
illustrare, ejusque cognitionis objectum, ac permultas veritates
percipere, bene intellegere, promovere, earumque plurimas, uti Dei
existentiam, naturam, attributa, quae etiam fides credenda proponit, per
argumenta ex suis principiis petita demonstrare, vindicare, defendere,
atque hoc modo viam munire ad haec dogmata fide rectius tenenda, et ad
illa etiam reconditiora dogmata, quae sola fide percipi primum possunt, ut
illa aliquo modo a ratione intelligantur. Haec quidem agere, atque in his
versari debet severa et pulcherrima verae philosophiae scientia. Ad quae
praestanda si viri docti in Germaniae Academiis enitantur pro singulari
inclytae illius nationis ad severiores gravioresque disciplinas excolendas
propensione, eorum studium a Nobis comprobatur et commendatur, cum in
sacrarum rerum utilitatem profectumque convertant, quae illi ad suos usus
invenerint. At vero in hoc gravissimo sane negotio tolerare numquam
possumus, ut omnia emere permisceantur, utque ratio illas etiam res, quae
ad fidem pertinent, occupet atque perturbet, cum certissimi, omnibusque
notissimi sint fines, ultra quos ratio numquam suo jure est progressa, vel
progredi potest. Atque ad hujusmodi dogmata ea omnia maxime et apertissime
spectant, quae supernaturalem hominis elevationem, ac supernaturale ejus
cum Deo commercium respiciunt atque ad hunc finem revelata noscuntur. Et
sane cum haec dogmata sint supra naturam, idcirco naturali ratione, ac
naturalibus principiis attingi non possunt. Numquam siquidem ratio suis
naturalibus principiis ad hujusmodi dogmata scienter tractanda effici
potest idonea. Quod si haec isti temere asseverare audeant sciant, se
certe non a quorumlibet doctorum opinione, sed a communi, et numquam
immutata Ecclesiae doctrina recedere. Ex divinis enim Litteris, et
sanctorum Patrum traditione constat. Dei quidem existentiam, multasque
alias veritates, ab iis etiam qui fidem nondum susceperunt, naturali
rationis lumine cognosci, sed illa reconditiora dogmata Deum solum
manifestasse dum notum facere voluit, _mysterium, quod absconditum fuit a
saeculis et generationibus_(_4_)_ et ita quidem, ut postquam multifariam
multisque modis olim locutus esset patribus in prophetis novissime Nobis
locutus est in Filio, per quem fecit et saecula_(_5_)_ ... Deum enim nemo
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account