The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, November 1864
Religion
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, November 1864
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Gravissimas
inter acerbitates, quibus undique premimur, in hac tanta temporum
perturbatione et iniquitate vehementer dolemus, cum noscamus, in variis
Germaniae regionibus reperiri nonnullos catholicos etiam viros, qui sacram
theologiam ac philosophiam tradentes minime dubitant quamdam inauditam
adhuc in Ecclesia docendi scribendique libertatem inducere, novasque et
omnino improbandas opiniones palam publiceque profiteri, et in vulgus
disseminare. Hinc non levi moerore affecti fuimus, Venerabilis Frater ubi
tristissimus ad Nos venit nuntius, presbyterum Jacobum Frohschammer in
ista Monacensi Academia philosophiae doctorem hujusmodi docendi
scribendique licentiam proe ceteris adhibere, eumque suis operibus in
lucem editis perniciosissimos tueri errores. Nulla igitur interposita
mora, Nostrae Congregationi libris notandis praepositae mandavimus, ut
praecipua volumina, quae ejusdem presbyteri Frohschammer nomine
circumferuntur, cum maxima diligentia sedalo perpenderet, et omnia ad Nos
referret. Quae volumina germanice scripta titulum habent—_Introductio in
Philosophiam—De Libertate scientiae—Athenaeum_—quorum primum anno 1858,
alterum anno 1861, tertium vero vertente hoc anno 1862 istis Monacensibus
typis in lucem est editum. Itaque eadem Congregatio Nostris mandatis
diligenter obsequens summo studio accuratissimum examen instituit,
omnibusque sem el iterumque serio ac mature ex more discussis et perpensis
judicavit, auctorem in pluribus non recte sentire, ejusque doctrinam a
veritate catholica aberrare. Atque id ex duplici praesertim parte, et
primo quidem propterea quad auctor tales humanae rationi tribuat vires,
quae rationi ipsi minime competunt, secundo vero, quod eam omnia opinandi,
et quidquid semper audendi libertatem eidem rationi concedat, ut ipsius
Ecclesiae jura, officium, et auctoritas de media omnino tollantur. Namque
auctor imprimis edocet, philosophiam, si recta ejus habeatur notio, posse
non solum percipere et intelligere ea christina dogmata, quae naturalis
ratio cum fide habet communia (tamquam commune scilicet perceptionis
objectum) verum etiam ea, quae christianam religionem fidemque maxime et
proprie efficiunt, ipsumque scilicet supernaturalem hominis finem, et ea
omnia, quae ad ipsum spectant, atque sacratissimum Dominicae Incarnationis
mysterium ad humanae rationis et philosophiae provinciam pertinere,
rationemque, dato hoc objecto suis propriis principiis scienter ad ea
posse pervenire. Etsi vero aliquam inter haec et illa dogmata
distinctionem auctor inducat, et haec ultima minori jure rationi
attribuat, tamen clare aperteque docet, etiam haec contineri inter illa,
quae veram propriamque scientiae seu philosophiae materiam constituunt.
Quocirca ex ejusdem auctoris sententia concludi omnino possit ac debeat,
rationem in abditissimis etiam divinae Sapientiae ac Bonitatis, immo etiam
et liberae ejus voluntatis mysteriis, licet posito revelationis objecto
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account