praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus, et illo
ripa ferox Histri sub duce tuta fuit:
hic tenuit Mysas gentes in pace fideli,
hic arcu fisos terruit ense Getas,
hic raptam Troesmin celeri uirtute recepit,
infecitque fero sanguine Danuuium. 80
quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli,
et quam uicino terrear hoste roga,
sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
fiat an humanum uictima dira caput,
mentiar, an coeat duratus frigore Pontus, 85
et teneat glacies iugera multa freti.
75 praefuit] praefugit _C_ || 77 Mysas gentes _BT_ misas gentis _C_
missas gentes _FI_ missus gentes _L_ gentes missas _MH_ sibi commissas
_F2(gl)_ commissas _H2(g1)_ || 78 fisos] fortes _M2ul_ || 79 Troesmin
_Heinsius; uide _CIL_ V 6183-88, 6195_ troesmen _C_ troesenen _B1_
troien _L_ troezen _HITB2_ troezem _F_ trozenam _M_ || 80 infecitque]
infecit _M1_ || Danuuium _Korn_ danubium _codd_ || 81 quaere] queri _T_
|| Scythicique incommoda caeli _add F2_ || Scythicique] siticique _I_ ||
82 terrear] terreat _C_ || hoste] ense _H_ || 83 serpentis] serpentes
_Iac_ || felle] sola _C_ || 85 mentiar] effluat _FL_ anfluat _P_ * fluAT
_M2c_
haec ubi narrarit, quae sit mea fama require,
quoque modo peragam tempora dura roga.
non sumus hic odio, nec scilicet esse meremur,
nec cum fortuna mens quoque uersa mea est; 90
illa quies animo quam tu laudare solebas,
illa uetus solito perstat in ore pudor,
[sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis
ut fera plus ualeant legibus arma facit,]
re queat ut nulla tot iam, Graecine, per annos 95
femina de nobis uirue puerue queri.
87 ubi] ubi _uel_ tibi _B_ || narrarit] narraret _C_ narrauit _F1_ ||
fama] fata _F2_ || 90 nec] hec _C_ || uersa mea] mea uersa _H1_ rapta
mea _F_ || 91 animo _'optimus Vaticanus', probante Heinsio_ animi
_BCMFHILT_ || 92 perstat] praestat _BC_ || _93-94 damnat Merkel; 93
'uersus suspectus'--Heinsius; post_ longe _hexametri finem, pentametrum,
hexametri initium excidisse putat Ehwald_ || 93 sic ego sum longe [-æ
_C_] sic hic _BCMFHILT_ sic ego sum, sic hic sanctis _Korn_ sic ego sum
longe, Scythicis _Owen (ed. Tristium 1889, p. xxxviii)_ || longe] lenis
_Némethy_ || 95 re ... nulla _MHIL_ rem ... nullam _BCFT_ tot iam] iam tot
_L_ || 96 uirue] uirque _M_
hoc facit ut misero faueant adsintque Tomitae
(haec quoniam tellus testificanda mihi est):
illi me, quia uelle uident, discedere malunt;
respectu cupiunt hic tamen esse sui. 100
nec mihi credideris: extant decreta quibus nos
laudat et immunes publica cera facit;
conueniens miseris quae quamquam gloria non sit,
proxima dant nobis oppida munus idem.
nec pietas ignota mea est: uidet hospita terra 105
in nostra sacrum Caesaris esse domo.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account