The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
A Finibus Imperij Indiæ recta linea in orientem nihil est habitatum vel
habitabile, propter rupium, et montium altitudinem, et asperitatem, et
propter aeris inter Alpes diuersitatem: nam in multis locis, licet
quandoque aer sit serenus, nunc fit spissus nunc fumosus, vel venenosus, et
frequenter die medio tenebrosus. Durantque aut potius aggrauescunt
huiusmodi difficultates, vsque ad illum amænissimum Paradisi locum, quem
protoplausti per inobedientiam sibi et posteris perdidisse noscuntur, quod
spacium si metiri posset, est multarum vtique diætarum. Quia iam non
vlterius processi, nec procedere quiui, pauca duntaxat de illo loco referam
verisimilia, quæ didici per auditum.
[Sidenote: Descriptio Paradisi.] Paradisus terrestris dicitur locus
spaciosus ad amplitudinem quasi quinque Insularum nostrarum, Angliæ,
Normanniæ, Hiberniæ, Scotiæ, et Noruegiæ, aut forsan satis plurium. Cuius
situs est pertingens in altitudine ad aeris supremam superficiem, eò quod
illic terra vel terræ orbis sit multum spissior quàm alibi per modum
excentricum à vero centro mundi, nec valet hoc deinde ab aliquo experto
refelli, scriptura veritatis clamante, quòd ibi sit fons irrigans vniuersam
superficiem terrae: aquae enim est natura semper fluere ad Ima.
Exeunt autem ab illo fonte versus nostri partes hemispherij, hoc est nobis
de illo loco in occidentem quatuor flumina, Pyson, Gyon, Tygris, et
Euphrates, ab ista dimidia parte terrae circa Æquatoris circulum terrae
influentes, quapropter et merito credendum videtur, exire de eodem fonte et
alia quatuor flumina irrigantia terram oppositam, quae est circa alteram
dimidiam partem circuli Æquatoris, quamuis nos eorum fluminum loca,
virtutes, et nomina ignoramus, quòd homines habitant ab alia parte
Æquinoctij.
[Sidenote: Gentes ad austrum Aequatoris.] Hoc tamen volo sciri pro vero et
audiui, illic terræ faciem inhabitatam in maxima multitudine ciuitatum,
vrbium, et regionum, quoniam et eorum institores Indiam frequentant, et
nunciant sibi inuicem gentes et principes per literas, ac alijs modis
destinare sunt visi.
[Sidenote: Ganges fluuius.] Vnus nostrorum fluuiorum Pyson currit per
Indiam, et per eius deserta quandoque sub terra, sed saepiùs supra, qui et
Ganges illic appellatus est, ab illo vltimo Paganitatis rege, quem Dux
Ogerus deuictum cùm baptizari renueret in ipso flumine proiectum submersit.
Ad littus huius reperiuntur multi lapides praeciositatis immensæ et metalli
grani carissimi, nec non et auri mineriæ, multumque descendit in eo natans
lignum Aloes ex Paradiso, quod rebus miræ virtutis inserit Salomon in
Canticis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account