The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Tartariæ populi.] Terra quidem ilia Orientalis, de qua dictum
est suprà, quæ Mongal nominatur, quatuor quondam habuisse populos
memoratur. Vnus eorum Yeka Mongal, id est, magni Mongali vocabantur.
Secundus Sumongal, id est, aquatici Mongali, qui seipsos appellabant
Tartaros, à quodam fluuio per eorem terram currente, qui Tartar nominatur.
Tertius appellabatur Merkat. Quartus verò Metrit. Omnes vnam personarum
formam et vnam linguam habebant hi populi, quamuis inter se per Principes
ac prouincias essent diuisi. [Sidenote: Chingis ortus et res gestæ.] In
terra Yeka Mongal quidam fuit, qui vocabatur Chingis. Iste coepit robustus
venator esse: didicit enim homines furari, et prædam capere. Ad alias
terras ibat, et quoscunque poterat, captiuabat, sibíque associabat. Homines
quoque suæ gentis inclinauit ad se, qui tanquam Ducem sequebantur ipsum ad
malè agendum. Coepit autem pugnare cum Sumongal, siue cum Tartaris, et
Ducem eorem interfecit, multòque bello sibi Tartaros omnes subiecit, et in
seruitutem redigit. Post hæc cum istis omnibus contra Merkatas, iuxta tenam
positos Tartarorum pugnauit, quos etiam bello sibi subiecit. [Sidenote:
Naymani. Infra cap. 25.] Inde procedens contra Metritas pugnam exercuit, et
illos etiam obtinuit. Audientes Naymani, quòd Chingis taliter eleuatus
esset, indignati sunt. Ipsi enim habuerant Imperatorem strenuum valdè, cui
dabant tributum cunctæ nationes prædictæ. [Sidenote: Fratres discordantes
oppressi.] Qui cùm esset mortuus, filij eius successerunt loco ipsius. Sed
quia iuuenes ac stulti erant, populum tenere nesciebant, sed ad inuicem
diuisi ac scissi erant. Vnde Chingi prædicto modo iam exaltato, nihilominus
in terras prædictas faciebant insultum, et habitatores occidebant, ac
diripiebant prædam eorum. Quod audiens Chingis, omnes sibi subiectos
congregauit. Naymani et Karakytay ex aduerso similiter in quandam vallem
strictam conuenerunt, et commissum est prælium, in quo Naymani et Karakytay
à Mongalis deuicti sunt. Qui etiam pro maiori parte occisi fuerunt, et
alij, qui euadere non potuerunt, in seruitutem redacti sunt. [Sidenote:
Occoday Cham.] In terra prædictorum Karakytaorum Occoday Cham, filius
Chingischam, postquam imperator fuit positus, quandam ciuitatem ædificauit,
quam Chanyl appellauit. [Sidenote: Homines syluestres.] Prope quam ad
Meridiem est quoddam desertum magnum, in quo pro certo syluestres homines
habitare dicuntur, qui nullatenus loquuntur, nec iuncturas in cruribus
habent, et si quando cadunt, per se surgere non valent. Sed tamen
discretionem tantam habent, quod filtra de lana Camelorum quibus
vestiuntur, faciunt et contra ventum ponunt. Et si quando Tartari pergentes
ad eos vulnerant eos sagittis, gramina in vulneribus ponunt, et fortiter
ante ipsios fugiunt.
The same in English.
Of the beginning of their empire or gouernment. Chap. 8.
[Sidenote: The people of Tartarie. ]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account