The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
And if at any time, the Tartars pursuing them, chance to
wound them with their arrowes, they put herbes into their wounds and flye
strongly before them.
De mutua victoria ipsorum et Kythaorum. Cap. 9.
Mongali autem in terram suam reuertentes, se contra [Marginal note:
Haythono et Paulo Veneto sunt Cathay.] Kythaos ad prælium parauerunt, et
castra mouentes, eorum terram intrauerunt. [Sidenote: Tartarorum Cathayna
clades.] Quod audiens eorum Imperator, vnit cum exercitu suo contra illos,
et commissum est prælium durum, in quo Mongali sunt deuicti, omnésque
nobiles eorum, qui erant in exercitu, præter septem occisi sunt. Vnde cùm
illis volentibus aliquam impugnare regionem, minatur aliquis stragem, adhuc
respondent: Olim etiam occisi non nisi septem remansimus, et tamen modò
creuimus in multitudinem magnam, ideóque non terremur de talibus. Chingis
autem et alij, qui remanserunt, in terram suam fugerunt. Cúmque quieuisset
aliquantulum, præparauit se rursus ad prælium, et processit contra terram
Huyrorum. Isti sunt homines Christiani de secta Nestorianorum. [Sidenote:
Nouæ victoriæ. Literæ.] Et hos etiam Mongali deuicerunt, eorumque literam
acceperunt; prius enim scripturam non habebant, nunc autem eandem
Mongalorem literam appellant. Inde contra terram Saruyur, et contra terram
Karanitarum, et contra terram Hudirat processit, quos omnes bello deuicit.
Inde in terram suam redijt, et aliquantulum quieuit. Deinde conuocatis
omnibus hominibus suis, contra Kythaos pariter processerunt, diúque contra
illos pugnantes, magnam partem terræ illorum vicerunt, eorumque Imperatorem
in ciuitatem suam maiorem concluserunt. Quam et tam longo tempore
obsederunt, quod exercitus expensæ omninò, defecerunt. Cúmque iam quod
manducarent, penitus non haberent, præcipit Chingischam suis, vt de decem
hominibus vnum ad manducandum darent. [Sidenote: Argentum loco lapidum in
hostem proiectum.] Illi verò de ciuitate machinis et sagittis viriliter
contra istos pugnabant et cum deficerent lapides, argentum et maximè
liquefactum proijciebant. Ciuitas siquidem illa multis erat diuitijs plena.
Cúmque diu Mongali pugnassent, et eam bello vincere non possent, vnam
magnam sub terra viam ab exercitu vsque ad medium ciuitatis fecerunt, et
prosilientes in medium eius, contra ciues pugnauerunt. Illi quoque qui
extra remanserant, eodem modo contra illos pugnabant. Denique concidentes
portas ciuitatis intrauerunt, et imperatorem cum pluribus occidentes vrbem
possederunt, aurumque et argentum, et omnes eius diuitias abstulerunt.
[Sidenote: Chingis salutatur Imperator.] Et cùm aliquos terræ suos homines
nuntios præficissent, in terram propriam reuersi sunt. Tunc primum
Imperatore Kythaorum deuncto, factus est Chingischam imperator Quandam
tamen partem illius terræ, quia posita erat in mari nullatenus deuicerunt
vsque hodie. [Sidenote: Cathaynorum literæ et religio.] Sunt autem Kitai
homines pagani, habentes literam specialem, et etiam vt dicitur, veteris et
noui Testamenti scripturam.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account