The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Cum autem Mongali cum Imperatore suo Chingischam post præfatam victoriam
aliquantulum quieuissent, exercitus suos diuiserunt. [Sidenote: Thossut
Can, Chingis F.] Imperator siquidem vnum de filijs suis nomine Thosut, quem
etiam Can, id est, Imperatorem, appellabant, cum exercitu contra Comanos
misit, quos ille multo bello deuicit, et postmodum in terram suam redijt.
[Sidenote: India minor debellata.] Alium verò filium cum exercitu contra
Indos misit, qui et minorem Indiam subiecit. Hi sunt nigri Sarraceni, qui
Æthiopes sunt vocati. Hic autem excercitus ad pugnam contra Christianos,
qui sunt in India maiori, processit. [Sidenote: Regis maioris Indiæ
stratagema.] Quod audiens Rex illus terræ, qui vulgò [Marginal note: Vide
scolion in lib 1. cap. 51. M. Pauli Veneti.] Presbyter Iohannes appellatur,
contra illos venit exercitu congregato. Et faciens imagines cupreas
hominum, vnamquanque posuit in sella super equum. Posuit et interius ignem,
et hominem cum folle super equum post imaginem. Itàque cum multis equis et
imaginibus, taliter præparatis, ad pugnam contra Mongalos seu Tartaros
processerunt. Et cùm ad locum prælij peruenissent equos istos vnum iuxta
alium præmiserunt. Viri autem qui erant retrò, nescio quid super ignem, qui
erat intra imagines, posuerunt, et cum follibus fortiter sufflauerunt. Vnde
factum est, vt ex Græco igne homines et equi comburerentur, et etiam aër ex
fumo denigrantur. [Sidenote: Victoria.] Tùmque super Tartaros sagittas
iecerunt Indi, ex quibus multi vulnerati fuerunt et interfecti. Sícque
eiecerunt illos cum magna confusione de suis finibus, nec vnquam, quod ad
ipsos vltra redierint audiuimus.
The same in English.
Of their warre against India maior and minor. Chap. 10.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account