A Christian Directory, Part 1: Christian EthicsBaxter, Richard
Religion
A Christian Directory, Part 1: Christian Ethics
Baxter, Richard
Casuistry; Christian sociology
[13] Mundus numine regitur, estque quasi communis urbs et civitas
hominum. Cicero 2. de finib. Impiis apud inferos sunt pœnæ præparatæ.
Cicero 1. de Invent. Impii apud inferos pœnas luunt. Idem. Phil, et 1.
de Legib. Jovem dominatorem rerum, et omnia nutu regentem, et præsentem
et præpotentem, qui dubitat, haud sanè intelligo, cur non idem, sol sit,
an nullus sit dubitari possit. Cicer. de Nat. Deor. 2. p. 48.
[14] Non temerè, nec fortuito, sati et creati sumus; sed profecto fuit
quædam vis, quæ generi consuleret humano; nec id gigneret, aut aleret,
quod cum exantlavisset omnes labores, tum incideret in mortis malum
sempiternum. Cic. 1. Tuscul. Nec unquam bono quicquam mali evenire
potest, nec vivo nec mortuo. Nec res ejus à Diis negliguntur. Idem. 1.
Tusc.
[15] Abeunt omnia unde orta sunt. Cic. in. lat. Maj. Dii immortales
sparserunt animos in corpora humana, ut essent qui terras tuerentur,
quique cœlestem ordinem contemplantes, imitarentur eum vitæ modo atque
constantia. Cic. in Cato Majore. Ex terrâ sunt homines, non ut incolæ,
et habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum atque cœlestium;
quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet. Cicero
2. de Nat. Deor. Sic habeto; te non esse mortalem, sed corpus hoc.
Idem. Somn. Scip. Cum natura cæteras animantes abjecisset ad pastum,
solum hominem erexit, et ad cœli quasi cognationis, domiciliique
pristini conspectum excitavit: tum speciem ita formavit oris, ut in ea
penitus reconditos mores effingeret. Cic. 1. de Legib. Nisi Deus istis
te corporis custodiis liberaverit, ad cœlum aditus patere non potest.
Cicero Somn. Scip. Animi omnium sunt immortales: sed bonorum divini.
Cic. 2. de Legib. Bonorum mentes mihi divinæ atque æternæ videntur, et
ex hominum vita ad deorum religionem et sanctimoniamque migrare. Idem.
Animus est ingeneratus à Deo, ex quo vere vel agnatio nobis cum
cœlestibus, vel genus vel stirps appellari potest. Idem. 1. de Leg.
[16] Qui seipsum cognoverit, cognoscet in se omnia: Deum, ad cujus
imaginem factus est: mundum, cujus simulachrum gerit; creaturas omnes
cum quibus symbolum habet. Paul. Scaliger Thes. p. 722.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account