A mechanical and critical enquiry into the nature of hermaphroditesParsons, James
History
A mechanical and critical enquiry into the nature of hermaphrodites
Parsons, James
Intersexuality -- Early works to 1800
III. ‘Quæritur, an matrimonium contrahere possint? Resp. Quantum ad
matrimonium contrahendum, secundum _Glos. in c. 3. q. 3._ Sexus magis
incalescens: vel validior debet attendi, & sic judicari: & sit parilitas,
debet stari dicto & electioni suæ: ita tenet _Bald. in l. quæritur ff.
de statu hom._ Dicens hanc esse opinionem Guliel. quæ etiam rationalibus
satis videatur. Sic & sum. Sylvestrina, _par. 1. pag. 485. tit.
Hermaphrodit_. Et Fumus _in aur. armil. tit. Hermaph. n. 2_. Tiraquel.
_Tom. 1. de jure primog. q. 17. op. 2. n. 15_. Hermaphroditus enim
incalescens magis sexu masculino quam fæminino, judicatur ut masculus,
_l. & quæsit. & ibi D. & Alex. de lib. & posthu. Bertash. dict. loc._ At
in quo mulieris sexus prævaluerit, pro muliere habendus, Cynus _ad l. de
quibus num. 9. ff. de l._
IV. ‘Quæritur an comprehendatur in statu requirente consensum
propinquorum in contractibus mulierum? Resp. Tiraquel. quod non _gl. 5.
n. 7_. His verbis: & hoc maxime procedunt in statutis, in quibus sub
simplicibus mistum non continetur, ut probetur _in l. quid ergo §. 1.
vers. ex Sentent. ff. de his qui not. infam. juncta l. 1. §. si is qui
ff. de exer. utum. item si stat. dicat. ff. de just. & jure._ Ubi tenet
statutum disponens in contractu mulierum requiri consensum propinquorum,
non habere locum in mista persona, videlicet in Hermaphrod. per textum
_in l. hoc legat ff. de l. 3_.
V. ‘Quæritur an possit esse testis? negatur hoc _c. 3. q. 3._ item idonei
_in gl. Scil._ Si magis vergat ad fæmineum vel etiam si sit parilitas:
licet _in gl. non determinet_: Sed intellige, nisi in casu quo & mulier
esse potest; _in sum. Sylv. part. 1. tit. Hermaph_. Specul. _de instru.
ed. §. 11. v. quid si unus & tit. de t. §. 1. v. item quod est Herm._
Quod sic & mulier esse potest, non aliter per _c. Si test. §. Herm.
4. q. 3_. Sic Bart. _in trac. ad repr. testium in verbo juxta n. 56_.
Reprobantur, inquit, Hermaphroditi, vel non compelluntur, sed qualitas
sexus considerat _ut ff. de test. l. repet. & l. ex eo_.
VI. ‘Quæritur an possit esse testis in testamento? Resp. Qualiter
incalescentis sexus hoc ostendere, secundum Ulp. _in l. quæritur de sta.
hom._ Hermaphrodit. igitur habens utrumque sexum, qui magis ad fæmineum
declinat, non potest esse testis in testam. Sicut nec mulier, _Sec. gl.
in c. si test. 4. q. 3_. Secus si magis ad masculinum vergit: si est
paritas secundum Guil. censetur ut mulier, & ita non admittenda, nisi ut
mulier, _sed d. gl._ non determinat fumus _in aur. arm. tit. Herm. Vide
Spec. d. tit. inst. ed_. §. 12. _v. quod si unus. & tit. de te._ §. i.
VII. ‘Quæritur utrum debeat stare in Judicio loco viri, vel mulieris?
Resp. reg. Juris quod 1. debet jurare antequam admittat. Ad Judicium, quo
membro possit uti, & secundum hoc admittendus, juxta usum & potentiam
illius membri, & si uteretur ambobus membris æqualiter, tum secundum S.
Ecclesiam non est tollerandus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account