Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
signum aut argumentum et ea re id sequor, sed fieri potest ut id, quod
significatur, aut falsum sit aut nihil sit omnino.' Sed de perceptione
hactenus. Si quis enim ea, quae dicta sunt, labefactare volet, facile etiam
absentibus nobis veritas se ipsa defendet.
XII. 37. His satis cognitis, quae iam explicata sunt, nunc de adsensione
atque approbatione, quam Graeci συγκαταθεσιν vocant, pauca dicemus, non quo
non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. Nam cum vim,
quae esset in sensibus, explicabamus, simul illud aperiebatur, comprehendi
multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest. Deinde
cum inter inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal agit
aliquid--nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit--, aut ei
sensus adimendus est aut ea, quae est in nostra potestate sita, reddenda
adsensio. 38. At vero animus quodam modo eripitur iis, quos neque sentire
neque adsentiri volunt. Ut enim necesse est lancem in libra ponderibus
impositis deprimi, sic animum perspicuis cedere. Nam quo modo non potest
animal ullum non appetere id, quod accommodatum ad naturam appareat--Graeci
id οικειον appellant--, sic non potest obiectam rem perspicuam non
approbare. Quamquam, si illa, de quibus disputatum est, vera sunt, nihil
attinet de adsensione omnino loqui. Qui enim quid percipit, adsentitur
statim. Sed haec etiam secuntur, nec memoriam sine adsensione posse
constare nec notitias rerum nec artis, idque, quod maximum est, ut sit
aliquid in nostra potestate, in eo, qui rei nulli adsentietur, non erit.
39. Ubi igitur virtus, si nihil situm est in ipsis nobis? Maxime autem
absurdum vitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi
adsensione: hoc idem in virtute non esse, cuius omnis constantia et
firmitas ex iis rebus constat, quibus adsensa est et quas approbavit,
omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est, eique, quod visum
sit, adsentiatur. Qua re qui aut visum aut adsensum tollit, is omnem
actionem tollit e vita.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account