Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XI. 33. Quae ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi,
propterea quod ea non possunt internosci, nullam habemus? Nam si habemus,
interesse oportet ut inter rectum et pravum, sic inter verum et falsum. Si
nihil interest, nulla regula est nec potest is, cui est visio veri falsique
communis, ullum habere iudicium aut ullam omnino veritatis notam. Nam cum
dicunt hoc se unum tollere, ut quicquam possit ita videri, ut non eodem
modo falsum etiam possit videri, cetera autem concedere, faciunt
pueriliter. Quo enim omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere: ut
si quis quem oculis privaverit, dicat ea, quae cerni possent, se ei non
ademisse. Ut enim illa oculis modo agnoscuntur, sic reliqua visis, sed
propria veri, non communi veri et falsi nota. Quam ob rem, sive tu
probabilem visionem sive probabilem et quae non impediatur, ut Carneades
volebat, sive aliud quid proferes quod sequare, ad visum illud, de quo
agimus, tibi erit revertendum. 34. In eo autem, si erit communitas cum
falso, nullum erit iudicium, quia proprium in communi signo notari non
potest. Sin autem commune nihil erit, habeo quod volo: id enim quaero, quod
ita mihi videatur verum, ut non possit item falsum videri. Simili in errore
versantur, cum convicio veritatis coacti perspicua a perceptis volunt
distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, verum illud
quidem impressum in animo atque mente, neque tamen id percipi atque
comprehendi posse. Quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum
possit accidere ut id, quod nigrum sit, album esse videatur? aut quo modo
ista aut perspicua dicemus aut impressa subtiliter, cum sit incertum vere
inaniterne moveatur? Ita neque color neque corpus nec veritas nec
argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur. 35. Ex hoc illud
iis usu venire solet, ut, quidquid dixerint, a quibusdam interrogentur:
'Ergo istuc quidem percipis?' Sed qui ita interrogant, ab iis irridentur.
Non enim urguent, ut coarguant neminem ulla de re posse contendere neque
adseverare sine aliqua eius rei, quam sibi quisque placere dicit, certa et
propria nota. Quod est igitur istuc vestrum probabile? Nam si, quod cuique
occurrit et primo quasi adspectu probabile videtur, id confirmatur, quid eo
levius? 36. Sin ex circumspectione aliqua et accurata consideratione, quod
visum sit, id se dicent sequi, tamen exitum non habebunt: primum quia iis
visis, inter quae nihil interest, aequaliter omnibus abrogatur fides:
deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut, cum omnia fecerit
diligentissimeque circumspexerit, exsistat aliquid quod et veri simile
videatur et absit longissime a vero, ne si magnam partem quidem, ut solent
dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant, confidere sibi poterunt.
Ut enim confidant, notum iis esse debebit insigne veri, quo obscurato et
oppresso quod tandem verum sibi videbuntur attingere? Quid autem tam
absurde dici potest quam cum ita locuntur: 'Est hoc quidem illius rei
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account