Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XXIV. 75. Videorne tibi, non ut Saturninus, nominare modo illustris
homines, sed imitari numquam nisi clarum, nisi nobilem? Atqui habebam
molestos vobis, sed minutos, Stilponem, Diodorum, Alexinum, quorum sunt
contorta et aculeata quaedam σοφισματα; sic enim appellantur fallaces
conclusiunculae. Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire
putatur porticum Stoicorum? Quam multa ille contra sensus, quam multa
contra omnia, quae in consuetudine probantur! At dissolvit idem. Mihi
quidem non videtur: sed dissolverit sane. Certe tam multa non collegisset,
quae nos fallerent probabilitate magna, nisi videret iis resisti non facile
posse. 76. Quid Cyrenaici _tibi_ videntur, minime contempti philosophi? Qui
negant esse quicquam quod percipi possit extrinsecus: ea se sola percipere,
quae tactu intimo sentiant, ut dolorem, ut voluptatem: neque se quo quid
colore aut quo sono sit scire, sed tantum sentire adfici se quodam modo.
Satis multa de auctoribus. Quamquam ex me quaesieras nonne putarem post
illos veteres tot saeculis inveniri verum potuisse tot ingeniis tantisque
studiis quaerentibus. Quid inventum sit paulo post videro, te ipso quidem
iudice. Arcesilam vero non obtrectandi causa cum Zenone pugnavisse, sed
verum invenire voluisse sic intellegitur. 77. Nemo, inquam, superiorum non
modo expresserat, sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nec
solum posse, sed ita necesse esse sapienti. Visa est Arcesilae cum vera
sententia tum honesta et digna sapiente. Quaesivit de Zenone fortasse quid
futurum esset, si nec percipere quicquam posset sapiens nec opinari
sapientis esset. Ille, credo, nihil opinaturum, quoniam esset, quod percipi
posset. Quid ergo id esset? Visum, credo. Quale igitur visum? tum illum ita
definisse, ex eo, quod esset, sicut esset, impressum et signatum et
effictum. Post requisitum etiamne, si eiusdem modi esset visum verum, quale
vel falsum. Hic Zenonem vidisse acute nullum esse visum quod percipi
posset, si id tale esset ab eo, quod est, ut eiusdem modi ab eo, quod non
est, posset esse. Recte consensit Arcesilas; ad definitionem additum: neque
enim falsum percipi posse neque verum, si esset tale, quale vel falsum.
Incubuit autem in eas disputationes, ut doceret nullum tale esse visum a
vero, ut non eiusdem modi etiam a falso possit esse. 78. Haec est una
contentio, quae adhuc permanserit. Nam illud, nulli rei adsensurum esse
sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. Licebat enim nihil
percipere et tamen opinari, quod a Carneade dicitur probatum: equidem
Clitomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens, hoc magis ab eo
disputatum quam probatum puto. Sed id omittamus. Illud certe opinatione et
perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut, si ostendero
nihil posse percipi, tu concedas numquam adsensurum esse.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account