Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XXVI. 82. Quid ego de nave? Vidi enim a te remum contemni. Maiora fortasse
quaeris. Quid potest esse sole maius? quem mathematici amplius duodeviginti
partibus confirmant maiorem esse quam terram. Quantulus nobis videtur! Mihi
quidem quasi pedalis. Epicurus autem posse putat etiam minorem esse eum
quam videatur, sed non multo: ne maiorem quidem multo putat esse vel tantum
esse, quantus videatur, ut oculi aut nihil mentiantur aut non multum. Ubi
igitur illud est semel? Sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri
putat, discedamus: qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione
fertur, ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis
stare videatur. 83. Sed, ut minuam controversiam, videte, quaeso, quam in
parvo lis sit. Quattuor sunt capita, quae concludant nihil esse quod nosci,
percipi, comprehendi possit, de quo haec tota quaestio est. E quibus primum
est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi, tertium,
inter quae visa nihil intersit, fieri non posse ut eorum alia percipi
possint, alia non possint, quartum nullum esse visum verum a sensu
profectum, cui non appositum sit visum aliud, quod ab eo nihil intersit
quodque percipi non possit. Horum quattuor capitum secundum et tertium
omnes concedunt. Primum Epicurus non dat; vos, quibuscum res est, id quoque
conceditis. Omnis pugna de quarto est. 84. Qui igitur P. Servilium Geminum
videbat, si Quintum se videre putabat, incidebat in eius modi visum, quod
percipi non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a falso: qua
distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, qui bis cum Gemino consul
fuit, agnoscendo eius modi notam, quae falsa esse non posset? Negas tantam
similitudinem in rerum natura esse. Pugnas omnino, sed cum adversario
facili. Ne sit sane: videri certe potest. Fallet igitur sensum, et si una
fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit. Sublato enim iudicio illo,
quo oportet agnosci, etiam si ipse erit, quem videris, qui tibi videbitur,
tamen non ea nota iudicabis, qua dicis oportere, ut non possit esse eiusdem
modi falsa. 85. Quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid
habes explorati cur non possit tibi Cotta videri qui non sit, quoniam
aliquid videtur esse, quod non est? Omnia dicis sui generis esse, nihil
esse idem, quod sit aliud. Stoicum est quidem nec admodum credibile 'nullum
esse pilum omnibus rebus talem, qualis sit pilus alius, nullum granum.'
Haec refelli possunt, sed pugnare nolo. Ad id enim, quod agitur, nihil
interest omnibusne partibus visa res nihil differat an internosci non
possit, etiam si differat. Sed, si hominum similitudo tanta esse non
potest, ne signorum quidem? Dic mihi, Lysippus eodem aere, eadem
temperatione, eodem caelo atque ceteris omnibus, centum Alexandros eiusdem
modi facere non posset? Qua igitur notione discerneres? 86. Quid? si in
eius_dem_ modi cera centum sigilla hoc anulo impressero, ecquae poterit in
agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus anularius aliqui,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account