Knowledge, Theory of -- Early works to 1800; Philosophy -- Early works to 1800
XXIX. Quid ergo? istius vitii num nostra culpa est? Rerum natura nullam
nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus.
Nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re
minutatim interrogati, dives pauper, clarus obscurus sit, multa pauca,
magna parva, longa brevia, lata angusta, quanto aut addito aut dempto
certum respondeamus [non] habemus.--93. At vitiosi sunt soritae.--Frangite
igitur eos, si potestis, ne molesti sint. Erunt enim, nisi cavetis. Cautum
est, inquit. Placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur, verbi causa,
tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat
quiescere, id est, quod ab his dicitur, ‛ησυχαζειν. Per me vel stertas
licet, inquit Carneades, non modo quiescas. Sed quid proficit? Sequitur
enim, qui te ex somno excitet et eodem modo interroget. Quo in numero
conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt? Progrediere
rursus, quoad videbitur. Quid plura? hoc enim fateris, neque ultimum te
paucorum neque primum multorum respondere posse. Cuius generis error ita
manat, ut non videam quo non possit accedere. 94. Nihil me laedit, inquit:
ego enim, ut agitator callidus, prius quam ad finem veniam, equos
sustinebo, eoque magis, si locus is, quo ferentur equi, praeceps erit. Sic
me, inquit, ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo. Si
habes quod liqueat neque respondes, superbus es: si non habes, ne tu quidem
percipis. Si, quia obscura, concedo. Sed negas te usque ad obscura
progredi. Illustribus igitur rebus insistis. Si id tantum modo, ut taceas,
nihil adsequeris. Quid enim ad illum, qui te captare volt, utrum tacentem
irretiat te an loquentem? Sin autem usque ad novem, verbi gratia, sine
dubitatione respondes pauca esse, in decimo insistis: etiam a certis et
illustrioribus cohibes adsensum. Hoc idem me in obscuris facere non sinis.
Nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augentis nec
minuentis quid aut primum sit aut postremum docet. 95. Quid? quod eadem
illa ars, quasi Penelope telam retexens, tollit ad extremum superiora.
Utrum ea vestra an nostra culpa est? Nempe fundamentum dialecticae est,
quidquid enuntietur--id autem appellant αξιωμα, quod est quasi effatum--,
aut verum esse aut falsum. Quid igitur? haec vera an falsa sunt? Si te
mentiri dicis idque verum dicis, mentiris _an_ verum dicis? Haec scilicet
inexplicabilia esse dicitis. Quod est odiosius quam illa, quae nos non
comprehensa et non percepta dicimus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account