Vosque Egregii Procuratores!
Saepenumero mihi et antea contigit plurimos e Republica illa illustri
oriundos, affines nostros, vobis praesentare gradum honorarium
Doctoris in Iure Civili accepturos, inter quos vel nomina
praestantissimorum hominum citare in promptu esset. Neque tamen
quemquam vel suis ipsius meritis vel fama digniorem, qui hoc titulo
donaretur, salutavi quam hunc virum quem ad vos duco.
Batavorum antiqua stirpe ortus, sicut et nomen ipsius inclitum
indicat, Americanae patriae germanum civem sese praestitit; in qua
nemo sane laudem maiorem Reipublicae suae suorum iudicio contulisse
creditur.
Tardius quidem ad Britannos fama nominis inclaruit, imprimis tum quum
certamine inter Hispanos atque suos orto alae Equitum praefectus rei
militaris sese peritissimum ostentabat. Huic autem, omnia scire
ardenti, nulla pars humanitatis supervacua aut negligenda videbatur.
Manifesto quippe declaravit, ut cum poeta loquar:
"Non sibi sed toti genitum se credere mundo,"
atque exinde annales non tantum patriae suae sed totius terrarum orbis
exemplo virtutis implere.
Quippe bis Hercule! in locum amplissimum Praesulis Reipublicae suae
electus egregio illo in statu ita se gerebat ut laudes et nomen magni
illius antecessoris, Abraham Lincoln, vel aequipararet--quorum alter
servitudinem, alter corruptionem vicit. Unde et spem licet concipere
ut viro bis summum civitatis honorem adepto accedat et denuo idem ille
honor terna vice, numero auspicatissimo, numerandus.
Fortem hospitis nostri animum et tenacem propositi novimus; felicitati
et otio non modo suorum sed etiam gentium exterarum consuluit:
bellator ipse atque idem pacis omnibus terrae gentibus firmandae
auctor indefessus, sicut et exemplum illustre praebuit nuper foedere
icto post bellum inter Iapones et Scytharum populos gestuni. Neque
idem pacem veram esse iudicavit, nisi quae iustitiae et ipsa
inniteretur; quippe civitates laude dignas negavit quibus nee in se
ipsis constaret fides et animi magnitudo.
Venatoriam artem exercuit, historiae naturalis amator; post dimissum
opus civicum requiem in Africae solitudinibus nuper quaesivit ubi in
feras terrae non minore animo, successu haud minore, ferrum exacuit
quam in malos saeculi mores saevire solitus est.
Iam tandem, laboribus functus, patriam suam repetiturus nobiscum
paulum temporis commoratur Ulysses ille alter, viarum pariter expertus
et consiliorum largitor.
Neque praetermittendum est hospitem nostrum, dum varias artes colit,
Musarum opus non neglexisse, stilo non minus quam lingua facundus;
quem nos, Academici, magnis de rebus loquentem hodie audituri sumus.
Hunc igitur praesento
Theodorum Roosevelt,
ut admittatur ad gradum Doctoris in Iure Civili honoris causa.
* * * * *
The Chancellor to Mr. Roosevelt in admitting him to the Degree.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account