An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
317 II. xxxiv. 3. Et ideo Dominus dicebat ingratis exsistentibus in eum:
“Si in modico fideles non fuistis, quod magnum est quis dabit
vobis?” The same passage is quoted by S. Clement of Rome, _Epist._
II. 8. Λέγει γὰρ Κύριος ἐν τῷ εὐαγγελίῳ· Εἰ τὸ μικρὸν οὐκ ἐτηρήσατε,
τὸ μέγα τίς ὑμῖν δώσει;——V. xxxiii. 3. Quemadmodum Presbyteri
meminerunt, qui Joannem discipulum Domini viderunt, audisse se ab
eo, quemadmodum de temporibus illis docebat Dominus, et dicebat:
“Venient dies, in quibus vinæ nascentur, singulæ decem millia
palmitum habentes, et in una palmite dena millia brachiorum, et in
uno vero palmite dena millia flagellorum, et in unoquoque flagello
dena millia botruum, et in unoquoque botro dena millia acinorum, et
unumquodque acinum expressum dabit vigintiquinque metretas vini. Et
cum eorum apprehenderit aliquis sanctorum botrum, alius clamabit:
Botrus ego melior sum; me sume; per me Dominum benedic.” Similiter
et granum tritici decem millia spicarum generaturum, et unamquamque
spicam habituram decem millia granorum, et unumquodque granum
quinque bilibres similæ claræ mundæ: et reliqua autem poma, et
semina, et herbam secundum congruentiam iis consequentem: et omnia
animalia iis cibis utentia, quæ a terra accipiuntur, pacifica et
consentanea invicem fieri, subjecta hominibus cum omni
subjectione.—4. Ταῦτα δὲ καὶ Παπίας Ἰωάννου μὲν ἀκουστὴς, Πολυκάρπου
δὲ ἑταῖρος γεγονὼς, ἀρχαῖος ἀνὴρ, ἐγγράφως ἐπιμαρτυρεῖ ἐν τῇ τετάρτη
τῶν αὐτοῦ βιβλίων. ἔστι γὰρ αὐτῷ πέντε βιβλὶα συντεταγμένα. Et
adjecit, dicens: “Hæc autem credibilia sunt credentibus.” Et “Juda,”
inquit, “proditore non credente, et interrogante: Quomodo ergo tales
genituræ a Domino perficientur?” dixisse Dominum: “Videbunt qui
venient in illa.”
318 III. xi. 7. Ebionei etenim eo Evangelio, quod est secundum Matthæum,
solo utentes, ex illo ipso convincuntur, non recte præsumentes de
Domino. Marcion autem id quod est secundum Lucam circumcidens, ex
his quæ adhuc servantur penes eum, blasphemus in solum exsistentem
Deum ostenditur. Qui autem Jesum separant a Christo, et impassibilem
perseverasse Christum, passum vero Jesum dicunt, id quod secundum
Marcum est præferentes Evangelium, cum amore veritatis legentes
illud, corrigi possunt. Hi autem qui a Valentino sunt, eo quod est
secundum Joannem plenissime utentes, ad ostensionem conjugationum
suarum.——xv. 1. Eadem etiam dicimus iterum et his qui Paulum
apostolum non cognoscunt.... Neque enim contendere possunt Paulum
non esse apostolum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account