An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second CenturyBeaven, James
History
An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons and Martyr: Intended to Illustrate the Doctrine, Discipline, Practices, and History of the Church, and the Tenets and Practices of the Gnostic Heretics During the Second Century
Beaven, James
Gnosticism; Irenaeus, Saint, Bishop of Lyon; Theology, Doctrinal -- History -- Early church, ca. 30-600
471 V. xxviii. 3. Ὅσαις enim ἡμέραις ἐγένετο ὁ κόσμος, τοσαύταις
χιλιοντάσι συντελεῖται. καὶ διὰ τοῦτό φησιν ἡ γραφή· Καὶ
συνετελέσθησαν ὁ οὐρανὸς καὶ ἡ γῆ, καὶ πᾶς ὁ κόσμος αὐτῶν. καὶ
συνετέλεσεν ὁ Θεὸς τῇ ἡμέρᾳ τῇ εʹ τὰ ἔργα αὐτοῦ ἅ ἐποίησε, καὶ
κατάπαυσεν ὁ Θεὸς ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῇ ζʹ ἀπὸ πάντων τῶν ἔργων αὐτοῦ.
Τοῦτο δ᾽ ἔστι τῶν προγεγονότων διήγησις, καὶ τῶν ἐσομένων προφητεία.
ἡ γὰρ ἡμέρα Κυρίου ὡς α͵ ἔτη· ἐν ἓξ οὖν ἡμέραις συντετελέσται τὰ
γεγονότα· φανερὸν οὖν, ὅτι ἡ συντέλεια αὐτῶν τὸ δ͵ ἔτος ἐστίν. See
the Epistle of Barnabas, § 11. quoted p. 250.
472 V. xxviii. 2. Referring to Luke xiv. 12, 13, and Matt. xix. 29, he
says, “Hæc sunt in Regni temporibus, hoc est, in septima die quæ est
sanctificata, in qua requievit Deus ab omnibus operibus quæ fecit;
quæ est verum justorum sabbatum; in qua non facient omne terrenum
opus, sed adjacentem habebunt paratam mensam a Deo, pascentem eos
epulis omnibus.”
473 IV. viii. 2. Manifestum est igitur, quoniam eos qui similiter ut
Abraham credebant ei, solvit et vivificavit, nihil extra Legem
faciens, curans in die sabbatorum. Non enim prohibebat Lex curari
homines sabbatis, quæ et circumcidebat eos in hac die, et pro populo
jubebat ministeria Sacerdotibus perficere; sed et mutorum animalium
curationem non prohibebat. Et Siloa etiam sæpe sabbatis curavit: et
propter hoc assidebant ei multi die sabbatorum. Continere enim
jubebat eos Lex ab omni opere servili, id est, ab omni avaritia, quæ
per negotiationem, et reliquo terreno actu agitur: animæ autem
opera, quæ fiunt per sententiam et sermones bonos, in auxilium eorum
qui proximi sunt, adhortabatur fieri. Et propter hoc Dominus
arguebat eos, qui injuste exprobrabant ei, quia sabbatis curabat.
Non enim solvebat, sed adimplebat Legem, summi Sacerdotis operam
perficiens, propitians pro hominibus Deum, et emundans leprosos,
infirmos curans, et ipse moriens, uti exsiliatus homo exiret de
condemnatione, et reverteretur intrepide ad suam hæreditatem.—3. Sed
et esurientes accipere sabbatis escam ex his quæ adjacebant, non
vetabat Lex: metere autem et colligere in horreum vetabat. Et ideo
Dominus his, qui incusabant discipulos ejus, quoniam vellentes
spicas manducabant, dixit: “Nec hoc legistis, quod fecit David, cum
esurisset, quemadmodum introivit in domum Dei, et panes
propositionis manducavit, et dedit eis qui cum eo erant, quos non
licebat manducare, nisi solis Sacerdotibus?” per Legis verba suos
discipulos excusans, et significans licere Sacerdotibus libere
agere. Sacerdos autem scitus fuerat David apud Deum, quamvis Saul
persequutionem faceret ei. Πᾶς enim βασιλεὺς δίκαιος ἱερατικὴν ἔχει
τάξιν. Sacerdotes autem sunt omnes Domini Apostoli, qui neque agros,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account